Fama per Hesperias cum primum diditur urbes,
Finibus e patriis facto simul agmine Gallos
Exire unanimes, dulcesque relinquere sedes:
Ausoniae passim populi, gentesque Sicanae
5
Coniurant: stimulisque acuunt haud mollibus iras:
Nec iam ferre queunt Italos tam fortibus ausis
Dissimiles pigro nimium torpere veterno;
Nec celeri ad laudem cursu praevertere quemquam,
Oblitos decoris patrii et virtutis avitae.
10
Convenere igitur, quibus haud aversa voluntas
Bellandi atque alio vitam sub Sole trahendi.
Protinus innumero completus completur milite tellus
Appula; non illos piscosi compita Bari,
Non pagi ingentes capiunt, non oppida quondam
15
Nominibus celebrata suis, notissima fama:
Netion et Latii bustum lachrymabile Cannae.
Non Cilicis foecunda croci, foecunda ferarum
Venatrix Celia et Canusi spatiosa vetusti
Moenia, quae rapida praeterfluit Aufidus unda:
20
Non, quae ductorem Lybicum florentis amore
Virginis urbs potuit victum mollire, sed omnes
Impediuntur agri: praesens ut cuique facultas
Se dabat hospitiis et ubique incondita pubes
Pernoctat, pedibusque terit conferta viarum
25
Strata, nec hyberni terretur frigore coeli.
Quam iussi monitu postquam praeconis in unum
Convenisse licum vidit rex Daunius et se
Altius extructa sublimem in sede locavit,
Alloquitur mittens generoso e pectore vocem.
30
Non equidem, o Italum flos, o delesta iuventus
Ausoniae, veterum sanguis redivive parentum,
Quorum olim virtus gentes invicta subegit
Quascumque Oceanus refluentibus alluit undis
Et Sol e medio circumspicit aureus orbe,
35
Vt vos ad tanti praesens decus horter honoris,
Grandiaque ingentis succedam ad praemia coepti,
Nunc primum affari institui; sed ut omnibus una
Letitiis aucti Divumque, hominumque parenti
Suppliciter grates (nam res ita poscit) agamus:
40
Sublatis quod regum odiis radicitus omnis
Europa in nostri coniuret nominis hostes.
Ipsaque, quae quondam misere converterat in se,
Abdaridis tandem decreverit arma tyrannis
Inferre et Solymae sacrata ad moenia tutum
45
Reddere iter, colloque piae iuga demere gentis,
Serva Palaestini quae nunc Iordanis ad undam
Flens sedet atque aditu longe prohibetur ad aedem
Servantem sancti monimentum insigne Sepulchri:
Hic ubi Rex terrae, coelique aeterna potestas,
50
Postquam illum gens dira trabi suffixit acernae,
Occidit extinctus, rediitque ad lumina vitae,
Morte triumphata CHRISTVS Deus. Atque ubi grates
Egerimus, factumque satis coelestibus aris
Iam fuerit, tum carpere iter, conscendere naves,
55
Aequoraque Ionii transmittere caerula ponti
Cura sit et nostros illuc contendere cursus,
Quo commota suis iamdudum a sedibus omnis
Gallorum pubes, unaque Britannia florens
Innumeris equitum turmis, peditumque maniplis
60
Pergit et emensa est properans Rhenumque, Mosamque,
Eversura Arabes Solymorum a sede tyrannos
Scilicet aut vitam tantis positura sub ausis.
Quod decus, o socii, quis iam non credat emendum
Vel vita, quaecumque sibi peragenda supersit?
65
Ipse ego, cui tantum paret terraeque, marisque,
Cui non argenti, non auri copia defit,
Quique adeo, si totam optem traducere vitam
Delicias inter cunctas atque otia, possim
Secura cum pace frui, tolerare labores
70
Et varios belli casus, cupioque, voloque
Ire viam primus, patriosque relinquere fines
Atque omnes mecum, genitor quascumque reliquit,
Vestrave iam peperit virtus mihi, ferre per undas
Ionias, mediosque hostes, quas partiar in vos
75
Largus opes, superetque nihil, quod commodus ultro,
Quo res cumque cadent, unum et commune mihique,
Et vobis haud esse velim. Non nunc ego primum
O socii, vos in belli discrimina duco,
Externasque oras, inimicaque castra volentes.
80
Vos patris auspiciis mersistis in aequore classes
Euganeas, Graiosque acie fudistis adorti.
Tempore quo vestras, vestra est ea gloris, Thraces,
Altaque Byzanti trepido concussa tumultu
Moenia terribiles iras timuere, manusque.
85
Vos iidem me saepe alias comitemque, ducemque
In pugnas, acresque hostes, flammasque secuti,
Prostravistis humi turres, coepistis et arces,
Ducentes vico claros ex oste triumphos.
Nec praedae quisquam immunis discessit et expers,
90
Me praeter: quem nemo umquam tamen abneget ullas
Sustinuisse vices, durosque obiisse labores,
Vobiscumque sitim pariter tolerasse, famemque,
Horrida sub dio perpessum frigora et aestus.
Quamquam regna manent illic opulenta, nec usquam
95
Et vis maior opum et multarum copia rerum
Argenti cumulos plures promittit et auri:
Quaerere quos nobis solita virtute queamus.
Atque haec ipsa a me minime memorata putetis,
Quod dubitem vestros ne animos inflammet ad arma
100
Gloria bellandi magis, an vesanus habendi
Cogat amor; neque enim Ausoniam fas credere pubem
Et decus et laudem diti postponere praeda.
Non ita nos proavi quondam docuere, patresque
Assueti duro longinqua lacessere bello
105
Imperia et certas victis imponere leges;
Vt famam, nomenque sibi immortale pararent.
Quod vos facturos si auis tamen abneget, idem
Abneget Ausoniis vos esse a patribus ortos:
Et me Gallorum prognatum a sanguine regum,
110
Quos pietas insignis et admiranda coegit
Gloria militiae semper comes, omnia vitae
Commoda iucundae penitus contemnere et unam
Se spectare animis et nobile sumere bellum:
Quo neque nos maius, neque post ulla audiet aetas.
115
Talibus orantem dictis nihil addere miles
Passus ad haec. Vni tibi, Rex invicte, videndum,
Quid statuas: nobis certum est parere iubenti.
Nam neque tam longe tellus disiungitur ulla
Finibus a nostris, neque gens tam barbara mores
120
Exuit humanos, quo te fortissime ductor
Paeniteat, pigeatve sequi sic annuat ausis
Ille tuis, qui stelliferum fabricavit Olympum
Et coeptum fortunet iter; nos agmine certo
Venimus instructi, rebusque ad cuncta paratis,
125
Militiae iam nunc nomen cuicumque daturi
Et vitam in cunctos alacres exponere casus,
Ac nullas vitare vices. Sic deinde locutus
Et verbis iisdem atque assensu exercitus uno,
Conticuit, subitoque ingens per cuncta cucurrit
130
Ora fremor: ceu cum pluviis furialibus aucti
Inter saxa ruunt amnes et in arva feruntur
Praecipites, placido sueti sua lambere fluxu
Septa prius, tenuique vado discludere ripas.
At Robertiades dictis laetatus amicis
135
Subiicit. O, decora Italiae, fortissima nostrae
Pectora militiae, non his sine numine Divum
Addixisse animum coeptis reor, omnia quamquam
Ante alacri semper studio, quae iussimus, ipsi
Praestare in primis, confectaque reddere suestis,
140
Quando igitur vestro haec animo sententia sedit
Et mecum Adriaci iuvat ire per aequoris undas,
Finibus inque Asiae bello nova quaerere regna,
Servitio Syriam longo, Solymamque levantes,
Quod superest, curate aliquo ne crimine mentes
145
Infectos videat Vesper vos crastinus et iam
Quisque sacerdoti supplex aperire paret se.
Vt maculas, animo si quae insedere latentes,
Eluat, inque hostes Arabas pius induat latentes
Et pius, ut primum puppi vocalis ab alta
150
Aere cavo signum dederit tuba, protinus actam
Velisque et remis properet conscendere classem,
Cessuram e portu mediae post tempora noctis,
A terra exoriens ventus cum pellere fluctus
Incipit et puppes urget levis aura Favoni.
155
Ite, bonos aurate animos, humilique precati
Voce Deum, quales cupere et sperare futuros
Nos decet, eventus tantis exposcite coeptis.
Dixerat atque illi foribus per templa reclusis
Affusi passim proprias, facta impia, noxas
160
Auribus exponunt castis et ad illa paratis
Officia et veniam culparum ex more petitam
Nacti omnes, primam cum primum postera lucem
Extulit et terris Aurora affulsit apertis,
Coelestem sumpsere dapem: gratique, piique
165
Inter se amplexus dulces et amica dederunt
Oscula; postremo transacti expleta diei
Perpetuis passim mensis ieiuna cupido est.
At cum pulsa fames, largeque epulata iuventus,
Sublataeque dapes: hi iam sermone quietos,
170
Oblectare animos: illi contendere cursu;
Ast alii dura membra exercere palaestra:
Flectere equos, vibrare hastas, manibusque minaces,
Explorare arcus, iaculisque attingere signum,
Certatimque granis librare per aera vectis.
175
Pondera et ingentes saltu transmittere fossa.
Vrius interea, quo non praestantior alter
Praesagire auras, qua coeli parte ferantur,
Quae mare sollicitent, quibus et commota quiescant
Aequora: quaeque dies portendant certa serenos
180
Sidera, seu pluvias terris, imbresque minentur:
Vrius Aeolii soboles generosa Pelori,
Puppe gubernator residens ita fatur ab alta.
Quem votis optare licet, rex optime, ventus
En vocat Ionias classem festinus in undas.
185
Surge, age, tolle moras, naves exercitus intret
Omnis, ut inc celerem quam primum ad saxa vadosae
Illyriae tendat cursum, subeatque sonantis
Ostia Drilonis, procurvaque littora Lissi:
Portus ubi et tutae miles se credat harenae.
190
Haec ille et regis iussu cava buccina Dauni
Imperat ad littus properare et scandere naves
Et laxos implere foros; tum protinus omnes
Ad sua signa ruunt et scalas agmine complent.
Ceu cum longinqua terrarum a parte volantes
195
Advenere greges avium, densaque caterva
Ingentes campos subter telluris innumbrant.
Mox medio e pastu quercusque, ornosque propinqua
Certatim obsidunt sylvae: variisque teguntur
Arboribus; pressi curvantur pondere rami
200
Et nemus ingenti circum sonat omne tumultu,
Compositae donec somno suadent quierunt.
Et iam nox medium cursu superaverat orbem,
Frigentesque imis flabant e vallibus aurae:
Vrius in summa residens cum puppe magister
205
Dat signum, solvique iubet retinacula classi.
Ilicet una omnes portu cessere relicto.
Quaque adeo sublatam alte fert regia flammam
Puppis et Ionium rostro secat uncta profundum,
Remigiis actae tendunt: mox carbasus auras
210
Excipit, ac Zephyris implentur vela secundis,
Spumeaque inflexas circumstrepit unda carinas.
Et iam purpureo crines infecta colore
Aurora exoriens noctis restrinxerat ignes.
Cum procul aerios montes Epirus et arduas
215
Ostendit Macedum positas in collibus arces.
Illae iter incoeptum paragunt, urbemque salutant
Dyrrhachium et littus sublatae ad sidera voces
Dum feriunt, vastae responsant undique rupes.
Nulla tamen contra solito de more dabantur
220
Letitiae signa unanimis, quae Daunius heros
Mirantur, causasque suo cum corde volutat:
Atque animum dubius nunc huc, nunc dividit illuc
Quid faciat? Recto ne petat Taulantia cursu
Littora? An in dextras proram detorqueat undas?
225
Haec alternanti celeri praemissa phaselo
Nuntia fama refert: obsessum iter omne, nec ullum
Fraude carere locum: coniectum in vincula magnum
Vgontem et longe Byzanti ad moenia ductum.
Qui modo Brundusii multis comitantibus urbem
230
Liquerat et fidis navem commiserat Euris,
Primus ut Emathiam, Thracem emensus adiret
Bosphoron Euxini fauces et ad ostia Ponti:
Ipse suis opibus praesens muniret euntes
In bellum et Solymae pro libertate pacisci
235
Audentes letum, tranquillaque commoda vitae.
Nuntius haec; sed enim cursum remorata triremis
Constitit: et reliquas ad se vocat Appulus heros,
Atque ait. Haud equidem, o socii, cum tanta viderem
Agmina convenisse virum, quos una coegit
240
Relligio et pietatis amor, fore rebar, ut essent
Vitandae insidiae Graiorum, artesque cavendae,
Nimirum servare fidem mens improba nescit.
Ergo urbem hanc infandam imo stat vertere fundo
Atque omnem ferro. Flammisque excindere gentem
245
In nostros tantum sceleris tam turpiter ausam.
Haec dicens, vultu conceptas detegit iras:
Atque huc atque illuc ardentia lumina voluit
Et puppi tacitus tandem consedit in alta.
Tum Mentor, quem certa fides, expertaque bello
250
Dextera et innumeris annis non victa senectus
Ante omnes gratum Regi iam fecerat unum,
Digna quidem sceleris facies, quam vindice ferro
Vlciscamur, ait; nec, si tibi protinus urbem
Aut capere, aut cinctam longa obsidione liceret
255
Vrgere et bello ingenti vastare, fameque,
Conatus, dux magne, tuos, queis scilicet usus
Abrumpas vincla et captum tuearis amicum,
Damnarim; sed enim tempus nunc instat eundi,
Quo nos Pontifici nuper data dextra, fidesque
260
Voce vocat: quoque expectant multo ante profecti
Germani, Gallique et fortia corda Britanni.
Vt minor hoc uno nobis stet gloria; quando
Et decus et laudem quaevis mora turpis aventi
Quaerere et insigni frontem vincire corona,
265
Adde quod Euxinum spatio propiore tenentes
Exercere iras facile et terrere tyrannum
Fas erit Odrysium, per vimque reposcere captos.
Nec tamen interea frater certissimus ultor
Non aderit, multo repetat qui sanguine poenas,
270
Servitioque premat populos. Haec ille locutus
Conticuit; tristisque animos, iramque repressit
Daunius. Et longe scelerato a littore classis
Omnis eat iam nostra, inquit; primusque triremem
Remigio impulsam medios convertit in Austros
275
Et properans Zephyris obiectam Aulona relinquit
A laeva et gelidi transit celer ora Celydni,
Chaoniamque omnem: mox execratus acerbam
Cassiopem, celsas Phaeacum in collibus arces
Circuit et binarem cursu defertur ad Isthmum.
280
Hic tanti excitus fama et molimine belli,
Obvius occurrit Medix. Ille unus Athenis
Cecropidum populo legesque et iura ferebat,
Aut bello foret, aut tranquilla in pace regendus.
Et, quamquam Graiis longe regnaret in oris
285
Liber, avos, atavosque tamen generosus abusque
Tuscorum antiqua numerabat origine regum,
Qui quondam ex Osco ducentes nomine nomen
Magnanimae fecere suae cognomina genti.
Vnde etiam seri virtutem hausisse nepotes
290
Et patriam dicti iuvisse ingentibus ausis.
Barbarus at postquam Scythicis in finibus ortus
Italia in media regnorum est sceptra potitus,
Et simul infracta est Tyrrhena potentia, partim
Discessere suis paulatim ex urbibus acti,
295
Aeriasque altis posuere in collibus arces:
Partim etiam varios casus et bella secutis
Ad regnum patefecit iter durissima virtus;
Et pedibus Graios, pedibus subiecit Athenas.
Hic igitur Medix Tyrrheno a sanguine cretus
300
Laetus adit Regem: qui primam egressus in actam
Forte recensebat numerum: vultusque suorum
Et quae cuique foret facies, vel forma, vel aetas,
Discebat; memorique animo mandata notabat
Nominaque et patrias senior quem talia agentem
305
Alloquitur Medix. Ego me, fortissime ductor,
Invisam rebar Superis traducere vitam:
Qui te militiae redivivum exemplar avitae
Affari et coram dextrae coniungere dextram
Non possem Italiae longe disclusus ab ora.
310
Quando etiam mentem iuvenili accensus amore
Et magni admirans ingentia facta parentis
Ipse tui, patriae fines, camposque reliqui,
Despicit ex alto quos undique Faesula colle;
Vulturnique volens accessi ad fluminis undam.
315
Innumeras tum dirus Arabs vastaverat oras
Ausoniae et Capuam longa obsidione premebat.
Ac, nisi opem afferret genitor tuus, ilicet urbis
Illius extaret nunc tantum informe sepulchrum.
Ipse illam solus longa obsidione levavit:
320
Atque acie victos a moenibus expulit Afros.
Non ita sublimi defertur ab aethere praeceps
Fulmen agens nimbum, scopulosque et septa domorum
Eruit et subita miscet collapsa ruina.
Vidi ego in adversos armato milite septum
325
Irruere et densas ferro perfringere turmas:
Poenorumque ducem medium differre securi
Dogrissam, triplici pectus cui texerat aere
Et fronti galeam aptarat Maurusia nutrix
Carminibus sacram magicis et sidere certo
330
Confectam, ut ferri cunctos contemneret ictus.
Sed neque verborum murmur, neque profuit astri
Observata dies; caput illi utrinque pependit
In geminas scissum scissa cum casside partes.
Vidi equites, peditesque una cum mitteret Orco,
335
Cogeret et nostris Arabum dare terga phalanges.
Quam facile aut Boreae flatus, si vertice ab alto
Incubuit segeti, fragiles infregit aristas,
Arentesve sua decussit ab arbore frondes
Auster et impulsa ad littora pertulit undas.
340
Ille etiam postquam caesorum vidit acervos
Spectator cuiusque operum, testisque laborum,
Et serus rediit spoliis indutus opimis,
Ornavit coram virtutem atque acta suorum
Laudibus et merito cunctos dignatus honore est.
345
Et mihi, qui densos urgentem in bella maniplos,
Cogentemque fugae versas versas dare terga cohortes
Comminus aggressus immani corpore Maurum
Ense trucidaram, ferratae pondera clavae
Detulit ipse suae, bellique insigne decorum
350
Ferre dedit clypeo, Mauri caput ora nigrantis,
Candida circumdat summam cui taenia frontem.
Ille Diochryso, cui mollis inertia Thracum
Imperium abstulerat, reditumque atque arma paranti
Adiunxit comitem; mox rerum eventa secutum,
355
(Namque Arabes crebris Graias incursibus oras
Vastabant) omnis praefecit Achaia bello;
Armorumque unum iussit, pacisque potentem
Esse et opes, patriosque manu defendere fines.
Et nunc, ni gravior tardaret membra senectus:
360
Si foret illud idem defesso in corpore robus,
Quod fuerat, cum acres animos, viresque iuventa
Prima dabat, ceu fixa eadem stat corde voluntas,
Ipse ego te Graiae lecto cum robore pubis
Primus ad ingentem Syriae comitarer Orontem:
365
Et tibi praecipuum factis testarer amorem.
Quod quoniam fieri prohibet iam serior aetas,
Hic tecum florens annis iuvenilibus ibit,
Quo te cumque feres, gnatus meus; una parentis
Spes et cura sui, patrio cognomine Medix:
370
Ibit, ut admirans unum te maxime ductor,
Militiam et claros magnae virtutis honores,
Praemia suscepti laetus putet esse laboris,
Saeva manu confecta tua cum bella videbit.
Dixerat: et regi centum candore nivali
375
Donat equos, numero ex omni quos legerat et quos
Hinc atque hinc phalerae et demissa monilia collo
Ornabant, strato intectos pugnantis ad usum;
Ferrea cui spondam lorica utramque tegebat
Surgentem, primamque alvum, lumbosque tuentem
380
Sessoris firmum in pugna tutamen equestri.
Munera mox socios large patitur in omnes:
Vina cadis onerata suis, quae plurima Naxo
Iusserat afferri iampridem: ea deinde sequuntur
Depulsae dudum in montes a matribus agnae,
385
Indigenaeque boves et prima aetate iuvenci.
At Robertiades tanti hospitis interventu
Laetatus, pauca haec placido sic pectore fatur.
Ipse meum memini, dux o fortissime gentis
Tyrrhenae, invictam virtutem et facta parentem
390
Narrare et veras ad coelum tollere laudes
Medicis Hetrusci (namque hoc mihi saepe per aures
Nomen iit, magnique animo defixa remansit
Fama viri, cui nulla umquam se viderit aetas
Ferre parem, aut bello claros aequare labores)
395
Medicis, absentem tacita quem mente colebam
Absens et magno mecum venerabar amore,
Quod solum licuit: neque enim fuit hoc mihi tempus
Sperandum, quo te veterem complexus amicum
Hospitii possem iura instaurare paterni.
400
Nunc autem quando votis prosperrima nostris
Fors inopia fauci, Caelique occulta voluntas,
Accipio, agnoscoque libens, certumque vetustae
Pignus amicitiae nostro comes usque futurus
Haerebit lateri natus tuus; illius ingens
405
Cura animum semper Dauni ductoris habebit.
Haec ubi dicta, epulis una accubuere paratis:
Atque inter sese longo sermone requirunt,
Quae via Threiciam brevior contendat ad urbem:
Si qua loca infestis; si quas devinxerit arces
410
Praesidiis: si quos aditus Byzantius armis
Insideat; Ponti prohibens a limine Gallos.
Quae postquam ducibus satis explorata, superque
Ostendere palam compendia tuta viarum;
Iamque exempta fames et amor compressus edendi est,
415
Aere dari signum iubet ipse et castra moveri.
Incedunt armatae acies, nec ab ordine quisquam
Liber abit, sociosque suos et signa relinquit:
Pars equitum anteeunt agmen: pars terga tuentur,
Iniusto sub fasce viam dum carpere miles
420
Festinat, gressumque una maturat eundo.
Primum illi Boeotum agros, vallesque, lacusque
Praetereunt Oncheste tuos, longeque relinqui
Parnassi iuga summa vident; mox Othrin et Oetam,
Sperchiumque amnem, magni cunabula Achillis,
425
Frondosumque caput celsi mirantur Olympi.
Tum vada Penei, celeresque Haliacmonis undas,
Emathiaeque Italo foecundos sanguine campos:
Et quos Mygdonius spatioso flumine colles
Ambit et affusa laetissimus irrigat unda
430
Axius, Aegaeum dum se devolvit in aequor.
Tum demum Ausonius suspecta per oppida Thracum,
Perque agros facturus iter, exercitus omnis
Constitit obliquae declivi in margine ripae.
Hic certatim omnes ducto circumdata vallo
435
Castra locant, somnosque petunt et corpora curant.
At parte ex alia Gallorum interrita pubes
Praetergressa iugum, quo coelo aequatus Adula
Contegitur glacie, nivibusque perennibus horret,
Transierat: nec Vindelici, quos dextra securi
440
Armat Amazonia, nec proni ad furta Genauni,
Nec rapto celeres assueti vivere Brenni,
Per saltus, vallesque imas potuere morari
Incedentem aciem, dum tela opponere quaerunt,
Vlteriorem Oeni iuncto ne flumine ripam
445
Ascendat victrix et Norica regna peragret.
Illa igitur Cetii superans altissima montis
Culmina labentum divortia liquit aquarum:
Et gressum in Chalybum rutilis tulit inde metallis
Insignes agros, Istri quos fluminis alveum
450
Augentes Saus hinc, unda Draus alluit illinc.
Atque ubi Pannoniae fines et limina primum
Ingressi tetigere duces, castrisque locatis
Corpora praeterito requierunt fessa labore:
Ecce vident ad se properantem et membra trementem,
455
Fundentemque imo trepidas e pectore voces,
Velitis os, habitumque et velitis arma gerentem.
Isque, ubi confertas acies ante ora ducumque
Constitit atque armis septum se vidit amicis,
Talia deposita tandem formidine fatur.
460
Si patrios postquam fines liquistis et agros
Vlla umquam vestrae tetigit vos cura salutis,
Vertite iter retro, sedesque revisite avitas,
O, miseri, et terris procul his, procul ite relictis,
Dum licet atque fugam raptim celerare potestis
465
Incolumes; vel si dictis parere negatis
Et pudet emensos Alpes atque invia terrae,
Insolito trepidare metu, statuatis oportet
Omnibus esse unam per cladem et vulnera mortem
Sperandam et passim confusa strage cadendum.
470
His dictis perculsi animi, tacitumque per agmen
Murmur iit, cupidique inter se quaerere pergunt
Quid ferat et tantum quid fama adversa reportet.
Tum vero iuvenem fidenti interritus ore
Voce vocat dux Leucorum cinctumque corona
475
Primorum et cunctis patulas praebentibus aures,
Alloquitur. Tu ne hos animos, haec robora sacra
Militiae solus tantis avertere coeptis
Tendis? Et instanti pressus formidine, Gallos
Exterrere audes? Non haec sunt pectora turpi,
480
Non haec corda fuga sibi quaerere sueta salutem:
Ast aperire viam ferro, mediosque per hostes
Aut vitam retinere, aut pulchrae occumbere morti.
Sed tu quis tandem? Quibus aut festinus ab oris
Venisti? Et quae nos vitare pericula suades?
485
Fare, age et audacter, quae sint ea cumque, volentes
Cuncta doce; neque enim quisquam re vera locutum
Non amet: et merito gratus non munere donet.
Ille autem. O, utinam factae tibi nuntius essem
Et nondum celebris famae vanissimus auctor.
490
Sed quid ego haec? Si mox tantos ex ordine casus
Narrabunt alii, qui foedam evadere cladem
Incolumes potuere: licet vix unus et alter
Paeonis insidias regis vitarit et arma.
At tibi, quicquid id est, breviter, dux maxime, pandam:
495
Nec te ullae ambages, nec longa exorsa tenebunt.
Concilio in medio postquam regumque, ducumque
Omnis in Abdaridas decrevit Gallia bellum
Extemptura iugum Solymis, quod pertulit annos
Iamdudum innumeros Syriae sanctissima tellus:
500
Continuo nostras fama est vulgata per urbes:
Extemploque accensi animi, concursus et ingens
Vndique et inter se commota per oppida vulgo
Dant dextras; sua quisque domi, quae repperit arma
Et scabra exesos rubigine corripit enses,
505
Deformesque situ clypeos; sibi regna, suisque
Argenti atque auri magnos promittere montes.
Proinde avidi coeunt non una e gente, nec uno
E populo: sed tota simul sine more, sine ulla
Lege ruens raptu properat Germania signis.
510
Postquam autem turmaeque equitum, peditumque catervae
Convenere simul, nec qui moderetur euntes
Esse vident quemquam, nec qui tot millia certa
Lege regat, poenasque nocentibus irroget aequas:
Cunctantum dubias Amycus temerarius annis
515
Et pietate ingens Odechalchius occupat aures.
Ille genus ducens altorum a sanguine regum,
Cui Nemetum fines, rapido cui flumine Maenus,
Cumque Mocontiaco parebat Bonna, vetusque
Naeomagnum et primos ultro tribuebat honores.
520
Alter, thuricremas Divum qui castus ad aras
Sacra ministrabat populo, verbisque regebat
Suavidicis animos, plebemque in templa vocabat,
Ortus et ipse patrum praeclara a stirpe suorum.
Isque ubi distractos reperit, ceu cuique cupido
525
Imperat effrenis. Quo nunc Germana iuventus
Inconsulta ruis? Quo te tam turbidus, inquit,
Ardor agit? Certique parens audacia leti?
Nam nec bella manu solum peraguntur et armis,
Nec solum vires victoria quaerit; at acre
530
Consilium, certosque duces, qui ponere capto
Castra loco, qui firmam aciem, cum postulat usus,
Instruere et tuti vitare pericula norint.
Seu differre diem pugnae, seu forte necesse est
Praecipere moras omnes: qui praemia forti
535
Digna ferat: qui communes tolerare labores
Primus amet, praedaeque unus qui immunis abactae
Ipse suos large socios et ditet et ornet.
Talia desierat fari, cum turba repente
Scinditur in varias diverso examine partes.
540
Inde alias alii conferta per agmina voces
Iactare et iussis partim parere recusant
Atque iter effrenes longe praevertere tendunt
Et quaecumque libet praedari, ac vivere rapto.
Partim se ducibus credunt et signa sequuntur
545
Quisque sua et certos pergunt sociare maniplos.
Non secus atque arbor nunc his, nunc flatibus illis
Eurique, Zephyrique caput depressa recumbit
Adversam in partem, nec robore fulta fatiscit
Ipsa suo: sed utrinque labans, sed utrinque cadenti
550
Assimilis, tamen una olim peritura ruina
Cogitur hinc atque hinc parere procacibus Austris:
Amittitque omnes divulso corpore ramos.
Sic illi, quorum multi tua castra secuti
Belga pater, cultos, quos irrigat Hippius, agros,
555
Nec numero tenuere pares, nec vivida aequis.
Multi etiam Egerio, quem bello vivida virtus
Clarat et illustrem nomen testatur avitum,
Haesere et Dacos inter cecidere, Getasque.
At reliqui explentes numero centena virorum
560
Millia, coniunctis inter se foedere dextris
Addixere Amyco vires atque arma, fidemque.
Isque, ubi praefectum tanto se vidit honori
Et iussis parere suis tot vivida pubis
Pectora Germanae, non iam, ceu postulat usus
565
Militiae (quid enim frustra retinere severis
Legibus effusos in cuncta opprobria tentet?)
Palantes revocat legionum ad signa maniplos,
Aut iniussa loco prohibet sua castra moveri.
Sed passim ingrediens pacata per arva feraces
570
Depopulatur agros et caedibus oppida complet.
Praecipue Abramidum, quorum pars maxima pagos
Pannonios habet et vitam sustentat inermem
Exul, inops, expes, cunctarumque indiga rerum.
Non nos aut sexu miserorum, aut ullius ulli
575
Parcimus aetati: sed ceu foret hostia quisque
Grata Deo in primis, nullo discrimine habetur
Et iuvenes, aegrosque senes dimittimus Orco.
Quin etiam turbam ingentem peditumque, equitumque,
Danubium forte ut medium tranaverat amnem
580
Defensura suos infesto a milite fines,
Fundimus et vita pulsos spoliamus et armis.
Mox etiam summis munitam moenibus urbem,
Et circumfusas spectantem e colle paludes
Aggredimur, factaque simul testudine muros
585
Nudatus omni iam defensore subimus,
Aequamusque solo atque aditus intramus apertos.
Ast olli in summam trepidi se protinus arcem
Coniiciunt, notasque vias et tecta relinquunt.
Nos vero (nec ficta loqui me credite monstra,
590
Sed vera et casu nimium testata recenti)
Dum ruimus, nemoque obstat, quin urbe potiti
Vastemusque aedes vacuas, capiamus et arcem
Obsessam, quasi tela illinc inimica, facesque
Ingruerent, contraque acies coiret,
595
Diffugimus suadente metu: nec vertere quemquam
Terga pudet: nec coenosa mandare paludi
Corpus, ut incolumis fallacibus enatet undis.
Vsque adeo subitus cunctorum invadere mentes
Perculsas potuit caeca formidine terror,
600
Sive illum incussit nobis Deus aethere ab alto,
Tantorum ut scelerum culpae meruere nefandae:
Seu terror sibi quisque fuit, dum forte latentes
Desertae insidias urbis, faciemque timeret.
Vt videre autem cedentem e moenibus hostem
605
Paeones, infensi summa effunduntur ab arce:
Et ferro accincti nostrorum in terga feruntur,
Vulneraque infigunt: partimque in stagna, lacusque
Proturbant: partim exanimant angusta viarum.
Dumque alios alii, ceu si fuga sola salutis
610
Spem daret et sumptis nemo sat fideret armis,
Vrgentes turpi properant praevertere cursu,
Ecce superveniunt fulgentes aere catervae
Et permistus eques, quem Curta emisit ab urbe
Pannonius fallax: ut, si se forsitan ulla
615
Offerre pugnae non insperata facultas,
Sive acie instructa, confertoque agmine nostros,
Seu praeda, spoliisque graves, somnove sepultos
Caederet et victos ferro deleret ad unum.
Ergo illi primum versas videre cohortes
620
Et fugere et veniam proiectis turpiter armis
Quaerere: nec quemquam memorem virtutis in hostem
Irruere et clypeis armatum obvertere pectus,
A fronte invadunt, oriturque miserrima caedes.
Corporibus sternuntur agri; fossaeque redundant
625
Sanguine: purpureae labuntur in amnibus undae.
Ipse tamen delapsus equo, dum pugnat et unus
Demetit affusos Amycus, prosternitur ictu
Ingentis saxi: quo cassis ahenea circum
Spargitur effracto non una e parte cerebro.
630
Ipse etiam medios inter iugulatus inermes
Concidit: atque animam in tenues Odechalchius auras
Fudit, communi solvens pro crimine poenas.
Accepta dum forte fide periuria gentis
Nil timet et fidos demens sibi credit amicos,
635
Quos insperantes toties data dextera laesit.
Ergo illum non canities, non infula texit
Labentem atque imo fundentem haec pectore verba.
At vos pro scelere hoc tanto, pro tristibus ausis
Evertat miseros Deus ultor et impia mittat
640
Sub iuga, qui nostro foedastis sanguine terram,
Inque fidem acceptos leto multastis iniquo.
Haec memorans una lumen cum voce reliquit.
Nec sum animi dubius, quin iam sylvisque, iugisque
Insideant, tutique parent, quacumque putarint
645
Ingressuram aciem, Gallorum invadere castra
Haec sunt, quae mea vox potuit tibi maxime ductor
Narrare et brevibus properans exponere verbis.
His dictis: corde insuetam coepere dolorem
Heroes, primique duces; tam multa virorum
650
Agmina, tamque acres iuvenum periisse phalanges:
Quorum animis, armisque olim comitantibus usi
Deiicerent saevos Solymorum e sede tyrannos.
Continuo furere unanimes: exposcere poenas
Commissi sceleris, ferroque, ignique iuventus
655
Vastandos agros, viduandas civibus urbes,
Clamat et hostili caedem iam caede piandam:
Acceptumque uno sanandum vulnere vulnus.
Ast alii, quorum menti sententia sedit
Tutior, ultrices iras non temporis huius,
660
Non fidei, votique ferunt, quo Gallia summo
Pontifici voluit certas astringere dextras.
Posse iter incoeptum Calapique, Saoque relictis,
Illiriae ad fines et saxa Liburnica flecti:
Perque agros Macedum dextro Byzantia cursu
665
Arva peti; posse Ausoniis in Doride castris
Coniungi et vires Gallorum viribus addi;
Gallorum, quos Adriaci maris aequor et undas
Ionias tranasse ferunt, montesque per altos
Epiri incolumes Hebrum contendere ad amnem.
670
Hic quamvis mentem casu concussus acerbo est
Goffredus, letuque datos miseratus amicos,
Spem simulat vultu tamen atque interritus audit
Consilia antiqua veterum certantia laudi,
Laetaturque omnes animis ardere paratis
675
Vlcisci socios, periuram excindere gentem
Funditus et campos caesorum insternere acervis.
Sustulit ergo oculos, imoque a pectore dulces
Expromens voces, placido est sic ore locutus.
O socii, quos una omnes, eademque voluntas
680
Impulit unanimes patria discedere terra,
Vxoresque domi, dulcesque relinquere natos,
Aut secum avectos per mille pericula rerum
Asportare gravis solatia blanda laboris,
Vt Solymam, Syriamque iugo eripiamus iniquo,
685
Acceptumque Deo statuamus in orbe trophaeum,
Quo neque nos maius, neque postera viderit aetas.
Vos mecum emensi Rhenumque, Albimque per urbes
Innocui fecistis iter; perque arva: nec usquam
Vllus adhuc praedam a vobis conquestus abactam est,
690
Aut actum secum quicquam vi vidit ab ullo.
Qui potius, quas vestra sibi clementia gratas
Iure suo sperare vices et poscere visa est,
Repperit et blandis, vosmet meminisse potestis,
Hospitiis, opibusque suis iuvisse vocantes,
695
Praebentesque ultro plenis convivia mensis.
Et iam Pannoniis tuti consedimus arvis,
Perventuri ulla sine caede et sanguine, quo nos
Vota vocant solvenda Deo, quae fecimus ipsi.
Quod i forte viam quisquam dare nolit amicis,
700
Perque suos fines opponat euntibus arma,
Tum Gallorum animos et iustas sentiat iras.
Interea qui morte graves persolvere poenas
Flagitiis meruere suis, hominesque, Deumque
Laeserunt graviter non uno crimine sontes,
705
Scilicet ut merito caesos linquamus inultos;
Cumque illis etiam reliquos, qui talia posthac
Committent, scelerum nihil impia facta verentes.
Sed quoniam damnari aliquem, qui dicere causam
Ante suam nequeat, turpe est, mittamus, oportet
710
Ad regem certos; qui factam exquirere caedem
Possint et iustum populis indicere bellum;
Aut certae inter nos componere foedera pacis.
Virtutem sic nostram umquam nulla arguet aetas.
Iustitiae Deus atque hominum mens aequa favebit.
715
Dixerat et Stephanum, cuius facundus ab ore
Verborum sonus Hyblaeo vel melle fluebat
Dulcior, heroum ex numero selegit et ipsum
Addidit Aulercae pubis regemque, ducemque:
Qui sua Pannonio referant mandata tyranno
720
Et causam factae cogant evolvere caedis.
Dicite, ait, Regi Gallos in utrumque paratos,
Vel scelus ulcisci ferro, vel foedere dextras
Iungere, si populos iustas dolor egit in iras.
Nos vero interea positis considere castris;
725
Et spectare procul quo se sententia flectat
Illius et pacem a nobis sibi malit, an arma.
Nec tamen, o socii reticenda iniuria et ollis
Fidendum semel infestis ea certa salutis
Sit vis, quam sumptis positam speremus in armis.
730
Ite igitur, vigilesque aditus servare patentes
Vndique: et excubias castrorum indicite portis:
Vt vos sive palam invadant, sive abdita belli
Furta parent, tuti fossa et munimine valli,
Aut etiam instructo, si res sinat, agmine fraudes,
735
Incursusque omnes et vim infregisse queamus.
His illi auditis, antiquae ad regia Curtae
Tecta iter arripiunt celeres: cursuque perenni
Transmittunt campos, spumosaque flumina tranant.