Bargeo Syrias 6

Testo base di riferimento: *Florentiae 1591

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


Iamque adeo terras primis nox atra tenebris

Induerat, praecepsque loco demiserat umbram,

Cum proceres, lectique duces in castra reversi

Consilio referunt Thracis promissa tyranni

5

Et firmatam palam constanti foedere pacta,

Quae vulgi fremitu, varioque agitata coronae

Assensu, passim expendi non vocibus iisdem,

Non animis sunt coepta. Velut cum turbidus Auster

Adversa coeli veniens a parte lacessit

10

Aequor et in pugnam Boream vocat, ille ab alto

Cardine prorupit, medio se marmore fluctus

Incursant, dubitatque maris, cui pareat, unda.

Quae pater Addemarus (namque illi cura sacrorum

Et tantae fuerat molis commissa) volebat

15

Vnius ad certos nutus et iussa referri.

In mediis ergo ductoribus haec ita fatur.

Cuncta equidem, o proceres, patrio quos orbe profectos

Diversos variae claram Byzantis ad urbem

Potavere viae, bello quaecumque gerendo

20

Confieri possunt, cura confecta, fideque

Esse reor. Non vos ullae glaciesque, nivesque,

Fluminaque et montes: rapido non Sirius aestu

Difficilesque aditu valles, altaeque paludes

Non Graium insidiae, non tela adversa, facesque

25

Tantum iter ingressos usquam potuere morari.

Nunc autem, quando incolumes pervenimus omnes

Thracis ad imperii fines et littora Ponti,

Quisque suum, cui tum libuit parere, Secuti

Ductorem, patriae dulces cum liquimus oras,

30

Inque Arabas, Turcasque pii decrevimus arma,

Quamprimum ex tantis proceres, ductoribus unum,

Quod superest, clarum virtute et fortibus ausis

Praestantem, rerum cunctarum imponite summae,

Consilioque gravem: quem solum exercitus omnis

35

Spectet et is pacis, bellorumque arbiter esto.

Ergo huc, susceptum vobis nisi forte laborem

Frustrari et tantas incassum absumere vires

Vos iuvat, unanimes incumbite. Namque ibi nullus

Imperat, imperio multorum ubi quisque necesse est

40

Pareat atque anceps nunc hinc, nunc pendeat illinc.

Quod si aliquem inter vos (Deus hoc avertat in hostes

Infandum crimen) nostrae nec cura salutis

Exercet, nec tangit honos, nec gloria ducit,

Nec pudet Arabiis victum dare terga, Syrisque

45

Atque idem nostra campos spectare calentes

Caede potest, servumque iugo submittere collum,

Ille abeat coetu ex tanto. Vel, si sibi primum

Attribui cupit ipse locum potiora merenti,

Prodeat et tali dignum se ostendat honore.

50

Sic autem, quod vos potius praetendere fas est,

Abdaridas petitis, patriam repetatis ut olim

Totius spoliis, opibusque Orientis onusti,

Aut etiam, ut regnis multo sudore paratis,

Externis sedem laeti ponatis in oris,

55

Procurate viri, quod nos Deus admonet unum

Atque unum fieri res ipsa et suadet et urget.

Haec pius Addemarus, tacitumque per ora virorum

Murmur iit, qualem in sylvis, cum flabra Aquilonum

Paulatim incipiunt frondes agitare virentes,

60

Audimus fremitum: qualemque ad curva fragorem

Littora, cum primum crispantur leniter undae,

Iamdudum Zephyris bellum meditantibus, edunt.

Sic illi inter se tractim resonante susurro

Consessum dubii variis rumoribus implent,

65

Ancipitesque animis: partim in diversa trahuntur,

Partim autem coeptis aequata forte manendum

Censent: praeteritus ne quisquam ex ordine tanto

Gallusve, Ausoniusve piis discedat ab armis.

Quandoquidem non de levibus consulta petebant

70

Rebus at egregium decus et pernobile regnum

In medio positum fuerat virtute parandum.

Hinc dux Carnutum Stephanus, ne forte tumultus

Glisceret atque avidas vulgi ferretur ad aures.

Quod pius Addemarus, proceres, modo censuit, inquit,

75

Esse potest nulli dubium, res publica numquam

Non eversa perit, quam vulgi aequata potestas

Huc trahit atque illuc: medio nec in aequore fluctus

Surgere maiores, navesque illidere suerunt

Ad scopulos, vastisque actas demergere in undis,

80

Quam cum bella gerunt adversis viribus Euri

Spirantes, seque hinc illinc superare volentes.

Sic virtus, quamquam duris exercita rebus,

Si quando erumpens sese in contraria transfert,

Communem avertit populi malesana salutem,

85

Nec quicquam ratione geri sinit. Hic ego nullum

Esse reor vestrum, cui tantae imponere molis

Non possitis onus, si nos spectare necesse est,

Quam quis bellando laudem meruisse feratur.

Nam nemo inter vos ferro non perculit hostem:

90

Non murum ascendit victor: non castra locavit.

Delecto vallata loco: non contulit ausus,

Conseruitque manus: dubii non caetera martis

Munia sustinuit: quorum se gloria coelo

Infert et famam veniens extendit in aevum.

95

Quo circa, o proceres, quando unum agnoscimus omnes

Gallorum regem, primi cui dentur honores,

Vgontem, nam frater is est, cognomine magnum

Divitiisque, opibusque et nobilitate potentem,

Ductorem nostri iam nunc suffragia coepti

100

Vestra legant, pacisque optent, bellique magistrum.

Ille haec Tullingo iamdudum infensus et acri

Invidia pectus, stimulisque agitatus amaris.

Ast Hugon. Procul esto, inquit, tam dira cupido,

Ipse ut, militia qui numquam exercitus ulla

105

Praeteritum duxi iuvenile inglorius aevum,

Praeficiar bello, tantisque heroibus, immo

Haec mea quo vobis melius sententia constet;

Nec praeeo certus cuiquam, nec subsequor ullum,

Praeter eum, quem summa pii prudentia primum

110

Pontificis rerum summae praefecit euntem

In bellum, capiti imposuit cum tegmen et ense

Ipse suis manibus Goffredum accinxit acuto.

Dixerat haec, placidusque sua se in sede locarat.

Tum Robertiades Italum dux talia fatur.

115

Ipse quidem, o proceres, magnus quem destinat Hugon

Imperio et tanto dignandum munere censet,

Cum primum Ausoniae patrio de littore cessi,

Huic uni solum veni parere paratus.

Et nunc mens eadem perstat mihi: nec putet inter

120

Tot proceres quisquam fatis et sanguine clarus

Se fore, qui nostri legionibus imperet et me

Parentem speret dictis. Ego nullius umquam

Imperio regar alterius, neque iussa facessam.

Ipse huius mihi dux belli certissimus esto

125

Goffredus, quem sponte sequar quocumque vocarit.

Haec ille atque altum spirans consedit. At olli

Concordes legere Ducem, quem Daunius heros

Iusserat; ille autem suscepto munere tanti

Imperii et tacito volvens in pectore magnos

130

Curarum fluctus. Faxit Deus optimus, inquit,

Prospera sint, nobisque ferant haec acta salutem.

Ergo ubi terrarum lux orta reviserit orbem

Crastina et humentem coelo dimoverit umbram.

Dum sacra propterea peraget consueta sacerdos,

135

Suppliciter votis Superum regemque, patremque

Oremus, quo nostra volens incoepta secundet.

Haec ait et populos inter diffusa repente

Fama volat dubios tanto in molimine rerum:

Ilicet et certa cunctis spe pectora complet:

140

Laetitiaque fremit, plausuque exercitus omnis.

Tum vero sua quisque petunt tentoria laeti,

Instaurantque animos epulis et corpora curant:

Hybernam vario noctem sermone trahentes.

Interea, heroum cum iam conventus abisset,

145

Protinus Odrysii Goffredum ingentia regis

Flagitia et Graiae secum mendacia gentis

Versantem, ac duro recubantem in stramine, totum

Complexus fessos altus sopor irrigat artus,

Visa dehinc medio faciem circumdata nimbo

150

Ida parens summo descendere vertice coeli

Atque atrae tenebras oculis depellere noctis:

Mox etiam apprensum dextra super acris oras

Sublimem rapere et longe tellure relicta

Sedibus inferre aethereis stellantis Olympi:

155

Vnde mare et terras late sub utroque iacentes

Vertice despiciunt, vel quas surgensque, cadensque

Hinc atque hinc, media collustrat lampade Phoebus.

Ille autem admirans, quo me sanctissima mater

Ducis, ait? Quove ire iubes? Statuisve timentem?

160

His dictis, Ida has laeto dedit ore loquelas.

Nate oculi, vitaque mea mihi carior ipsa,

Cum pariter quondam vitaque et luce fruebar:

Hic locus illorum patria est, qui vulnera passi

Pugnando pietatem armis coluere, Deoque

165

Addixere uni mentes, quae corporis huius

Carcere disclusae obscuro et compage soluta,

Haerentes postquam maculas coelestis adedit

Ignis et invectum longe scelus omne removit,

Haec in templa volant celeres: quo te quoque fas est

170

Quattuor aetherius cum Sol explevere orbes,

Conferre atque iterum laetas invisere sedes.

Nate ades huc animo, susceptum et omitte timorem.

Quaeque loquar, cape dicta memor: solatia namque

Condita mente ferent, Ambas age deiice luces

175

Nate tuas, terramque oculis metire, fretumque.

Aspice quam parvo complectitur omnia parvus

Orbe globus, quam nec guttae globus instar aquai.

Pro cuius nate imperio tot deinde labores

Suscipere et latos perfundere sanguine campos

180

Vos iuvat. Heu miseri, non hos concessit in usus

Arma Deus, vestra ut rigidum per viscera ferrum

Transeat et fulva caesorum sternat arena

Corpora regnandi causa: sed ut, impia quae sunt

Corda hominum ad cultum revocent, ritumque piorum,

185

Christicolumque adeo fines tueantur et aras:

In coelum quae certa via est, coetusque beatos

Heroum insontis vitae et sine fraude peractae:

Qui nunc astra colunt laxati corpore et illa,

Quae lucet sincera oculis, hic luce et caligine mersa,

190

Viventes vitam, quae vita simillima morti est,

Aut etiam mors ipsa. Etenim quid amabile tandem

Ipsa habet et sensu quod non perfundat amaro,

Inficiatque atris inter sua gaudia curis?

Namque ut vos votis damnet Deus omnibus, ipsi

195

Protinus angustos fines tamen addidit aevo:

Nec quicquam esse diu voluit, quod terminet usquam

Certa dies, rerumque adeo immutabilis ordo.

Omnis enim ad nihilum recidit, cum praeterit, aetas.

Ergo hic quandoquidem, genitrix mea, vivitur, inquit

200

Goffredus, veraque bonis in luce fruuntur

Cum primum licuit huius decedere tetro

Corporis hospitio et Divum felicibus addi

Consiliis, stellas pedibus, coelumque prementes,

Quicumque innocuis agitantes legibus aevum

205

Mortales, Christi norunt se morte redemptos:

Quid moror in terris, quin has ego pergere ad oras

Aetherias propero, densasque exire tenebras?

Non ita, namque etsi (genitrix excepit) ab alto

In corpus depressi animi, quos ipse creavit

210

Aeternus genitor, rerum inviolabile numen,

Corporis exolvi vinclis et carcere caeco

Impense interdum cupiunt, ad eumque reverti,

Vnde prius venere, tamen se iungere sese

Haud licet iniussu Superumque, hominumque parentis:

215

Qui nullum, nisi quem vita spoliaverit ante

Ipse volens, patrio patitur succedere coelo.

Quando etiam mortale hominum genus hac sola terra

Lege colunt, ne quisquam aestus, ne frigora et imbres,

Atque sitim, duramque famem, saevosque labores

220

Turpiter oblata fugiat sibi morte, locumque,

Miles ut ignavos, venienti deserat hosti.

Multa prius subeunti tibi, superandaque restans

Militiae, quam stellantis te regia coeli

Accipiat reducem atque optata in sede reponat.

225

Oppida principio, quae tu iam rere tuorum

Capta manu, cernes fervere hostilibus armis,

Sanguineque effuso fluvios manare perennes

Et ferro absumptas passim cecidisse dolebis

Germanorum acies fidi ductoris egentes

230

Ante, queas quam densa urbem expugnare corona

Hic, ubi Mysorum piscosa feracibus agris.

Inserit Ascaniae pulchrum caput unda paludi:

Sed, licet illa piis conata obsistere coeptis

Susceptum remoretur iter, viresque fatiget

235

Ausa tuas, veniam tandem, pacemque petenti

Ipse ignosce tamen, casusque averte supremos

Et scelerum comiti saevo moderare furori.

Hic olim Pharium praecepta infanda docentem,

Cuius inaccessos sensus male sana cupido

240

Impulerat diro pietatem afflare veneno,

Rite refutatum tercentum ex ordine sancti

Damnavere patres: damnatum ea poena secuta est

Protinus, effusa qua viscera proruit alvo

Omnia et ultrices vitam exhalavit in auras,

245

Infernasque domos, sedesque Acherontis avaras.

Mox animo tristis, sed vultu interritus amnem

Permisto Sagarim spumantem sanguine cernes

Et simul indigna miserorum caede gementem

In mare purpureum pronos evolvere fluctus.

250

Tempore quo rebus properans afferre salutem,

Ausonios, Gallosque una ulciscere peremptos,

Devictosque Arabas longe in deserta repelles,

Et spoliis, opibusque tuos ditabis opimis.

Hinc via difficilis, saxosisque aspera clivis,

255

Desertique situ colles et inhospita tellus

Exceptos una pedites vexabit, equosque.

Nam neque gramen erit, tenui nec rivus aquae vi

Dulce viatori lasso in sudore levamen,

Cum venit et terram sicco spuit aridus ore,

260

Non puteus, non collecto vetus imbre lacuna,

Corpora quae recreet longinquo exhausta labore.

Quin aestu ingenti passim laxata fatiscent,

Felicesque animas reddent coelestibus oris.

Tu vero, Goffrede, animo ne defice et instans

265

Vrge iter incoeptum, brevis est mora, iam tibi praesto

Frigidus Hermus adest et Mysi lympha Caici

Atque in se refluens ripa Maeandrus opaca:

Quique amnes alii summo de vertice Amani

Praecipitant, celeresque secant frigentibus undis

270

Pisidiae campos, laeto quos ubere glebae

Oppida vasta tenent Lyrbe, Termissus et olim

Selga ingens celebri fama atque aequissima factis.

Nunc prostrata solo, magnisque oppressa ruinis

Cuncta iacent, nullique situm, nec nomina norunt.

275

Et miseri nobis mortem impendere dolemus,

Infelix hominum genus et cui vita caducis

Frondibus assimilis, Boreae quas aura furentis

Perculit autumni sub finem abeuntis et omnes

Ilicet et campis et montibus abstulit umbras.

280

Sed vos nate diu terris his forte morantes

Incastigatos Rex haud sinet aetheris alti.

Tu casu in tanto plagas perferre memento

Aequus et usque Deo grates age nate, nec ullis

Vlli loci facies segnem remoretur in oris,

285

Donec ad angusti vallem delatus Orontis

Constiteris, ubi longa urbem obsidione premendam,

Sanguineque et multo vobis sudore domandam

Nuntio, namque fames et hyems glacialis et ingens

Coelo emissa lues acies rarescere coget

290

Hesperias, multosque dabit letoque, fugaeque.

Quin te etiam Gallique duces, primique tuorum

Destituent, fugientque altam Byzantis ad urbem

Votorum immemores: tamen obdurata manebit

Lecta virum virtus, belloque assueta gerendo.

295

Sed non et mansisse volet, tantae undique vires

Advenient: coelumque tegent, Solemque sagittae.

Hic animis opus est: hic et victricia castis

Poscere signa Deum precibus. Vos pergite muros

Ipse dabit superare urbis, Persasque rebelles

300

Fundere et innumeras venientum infringere turmas.

Interea fraterque tuus Baldunus et acer

Tancredus circum populos in iura, fidemque

Diversi redigent: saevos Tancredus Isauros

Et Cilicum gentes: felix Baldunus opimam,

305

Euphrates alto quam flumine lambit, Edessam.

Opprimet et madidas Romano sanguine Carras.

Ipse autem ducente Deo, paucisque relictis

Tantarum e numero legionibus, ibis Idumem,

Ne dubita, Solymamque urbem expugnabis adortus

310

Hic te autem consensu uno populique, patrumque

Regem appellabunt proceres: apicemque volentes

Imponent capiti. Tu parti insigna regni

Reiice nate procul, non illa cingere crinem

Vrbe decet rutilantem auro, gemmisque coruscum,

315

In qua olim spinis Christus Deus, arbiter orbis,

Pulchri opifex mundi, regum Rex impia passus

Haerentem fronti gessit paliuron acutis.

Sceptrum igitur, Goffrede, alios, regnique coronam

Ferre sinas ostro insignes, auroque superbos.

320

Tu populis dare iura tuis, legesque memento,

Debellare hostes, placidusque ignoscere victis,

Tum sensim replere animos pietatis amore,

Divorumque aedes una instaurare labantes

Et patres munire opibus; queis sacra, diesque

325

Sint curae atque aris sueti reddantur honores.

Quoque haec ipsa magis properes: vix integer anni

Mensibus exactis vertens explebitur orbis,

Aerias ex quo Solymorum coeperis arces,

Ardua cum coeli reditus tibi ad astra patebit,

330

Atque haec nobiscum mortali lege solutus,

Quae nunc sub pedibus praesens miraris et optas

Iam tibi certa dari, stellantia claustra tenebis.

Hic matrem aspiciens laeto sic pectore fatur

Goffredus. Quando, o mater, mihi tanta parantur

335

Gaudia defuncto bellique, viaeque periclis,

Atque aditum ad vasti patet hic quasi limes Olympi,

Quamvis clarorum semper vestigia patrum

Ante etiam institerim, decorique ego gentis avito

Desuerim numquam, tamen hac mercede laborum

340

Proposita, enitar posthac vigilantius et me

Omnia iam rerum perferre adversa iuvabit,

Delictis quaecumque meis infensa minatur

Ira patris summi, qui fons et vita bonorum est;

Incolumem liceat Solymos modo visere colles,

345

Expulsis illinc Turcarum, Arabumque tyrannis.

Sed tu sancta parens (namque haec noctesque, diesque

Vrit atrox animum cura atque infesta recursat)

Vnum etiam, si iusta peto, si pandere fas est,

Quae ventura vides, unum hoc effare precanti.

350

Postquam parta manu belli victoria nobis

Cesserit et nostra Solymi ditione regentur;

Imperium ne Deus veniens producet in aevum

Et loca Christicolis propria haec regnanda relinquet?

Haec pius Eustachides; mater cum talia rursus

355

Ida refert. Quodcumque rogas Goffrede parentem,

Ipse Deus, series uni cui nota futuri,

Nil hodie te scire vetat. Sub regibus ergo,

Qui tibi non longo succedent ordine, totos

Octoginta octo Solyme regnabitur annos.

360

Flagitiis sed enim nostrorum infecta nefandis

Et vexata diu procerum discordibus armis,

Horrebit Pharias rursus superata secures:

Exactisque procul Gallisque, Italisque videbit

Abdaridae parere Asiam, Thracemque superbam;

365

Inque potestatem Turcarum, inque impia cogi

Iura, suo quicquid terrarum interfluit ingens

Flumine Dannubius. Quin illi, ubi littore sedem

Threicio et veteri Byzantis in urbe locarint;

Illyrii, Macedumque arces atque oppida Graium

370

Cuncta sub imperium redigent, immane minantes

Exitium Europae populis, quicumque supersint.

Saepe etiam magnis ausi dare classibus Austros,

Ionium, Aegaeumque ditione tenebunt.

Scilicet et nostri poterunt spectare nepotes

375

In sua paulatim grassantem viscera pestem;

Dum se odiis, armisque palam consumere pergent,

Horribiles nullis cohibentes finibus iras.

Ergo, inquit pius Eustachides maestissima densis

Ora, sinusque rigans lachrymis, tot regna, tot urbes,

380

Tot castella manu nostra expugnata, iugoque

Erepta ex Arabum, rursus rapientur in arcta

Vincula et Abdaridum iussa execranda facessent?

Nec nostra, o mater, nascetur origine quisquam

Corde vigens, gratusque Deo, qui nobile bellum

385

Suscipiat, Turcasque manu qui deleat hostes,

Restituatque Deo populos, quos impius olim

Abstulit Abdarides, secumque in tartara ducit?

Tum mater nati dextram complexa loquentis.

Parce, ait, o, lachrymis, Goffrede, et comprime fletum.

390

His quoniam dolor atque omnis metus exulat oris.

Vna et certa queis animis laetissima nostris,

Numinis aeterno cuncta haec moderantis amore,

Illa quidem semper clemens, sed iusta voluntas:

Vnde aliquem se abstraxe nefas: tamen suorum

395

Virtutis memores Galli et pietatis avitae,

Haud semel instituent armis invadere Turcas;

Cumque his concordi veniens in talia dextra

Foedera, coniunget generosa Britannia vires.

Atque haec arcentem toto de littore nostros

400

Vastabit Cyprum victrix, sceptroque potita

Externis regnum dominis concedet habendum.

At Gallorum acies animis ingentibus urbem

Phoenicum interea post longum tempus adactam

In leges iurare suas et verba iubebunt;

405

Imperioque caput statuent, sedemque labanti,

Expulsosque illic reges in sceptra reponent.

Sed Solymos iterum capere et sarcire ruinas

Amissi imperii poterit non ipse Britannus,

Quamquam audax, quamquam captis Iopesque, Tyrique

410

Arcibus et Phariis ingenti caede fugatis

Non Celtae, Belgaeque duces, licet ostia Nili

Audaces subeant ruptis reclusa catenis,

Atque Aegyptiacas urbes populentur et oras,

Inque Paraetonio defigant littore sedes.

415

Immo etiam haud multo post tempore, Gallia regem,

Insignem pietate virum, pia bella moventem

Abdaridis Libyae populis iniussa sequetur.

Sed neque tunc etiam tantis Deus annuet ausis.

Nam Pelusiacas ut sese appellet ad oras

420

Ipse animo praestans, procerumque ingentia secum

Agmina habens, Arabum ductorem occiderit et mox

Mendesii ditem sine sanguine coeperit urbem,

Multorum furiis, caecaque cupidine victus

Audebit Gallis funestam invadere Memphim

425

Sed coeli vitio, fluviique palustribus undis

Horrida cunctarum subito penuria rerum,

Atque lues interclusis, morbosque, famemque

Afferet exoriens, coeptisque absistere coget,

Amissis misere Gallorum heroibus. At rex,

430

Quem mox ipse Deus Superum signabit honore,

Inde abiens, repetensque Syras inglorius oras,

Oppida restituet foedis collapsa ruinis:

Nequicquam. Aegyptus rupto nam foedere vires

Colliget: atque iterum nostris lachrymabile bellum

435

Incutiet, victrixque Tyro potietur, Acemque

Evertet, caput imperii, sedemque Latini,

Relliquias tanti incoepti, nec proderit Afras

Debellasse manu Gallorum regibus urbes,

Cervicesque iugo Libyae pressisse superbas.

440

Cuncta iterum Abdaridum dextris subigentur et armis.

Sic placitum Superum patri, qui sidera fulcit.

Sed tamen exactos postquam volventibus annis

Sexcentae aestates, sexcentae ex ordine brumae

Addiderint decies centenis orbibus orbes,

445

Omnibus ex quo lux oculis est reddita nostris,

Nascentur pietate ingens, invictus et armis,

Qui bello aggressus populos contundet Eoos

Et Scythiae duras Libyaeque immittet habenas.

Tum vero toto surget gens aurea mundo,

450

Aurea, sinceri quae servantissima cultus

Rite Deum precibus trinumque agnoscat et unum.

Interea vesana lues, quam finibus ortam

Ipsa suis secum discors Germania primum

Mater alet; mox invectam, lateque vagantem

455

Excipient gremio Allobroges, solioque locabunt.

Inde autem quondam fidissima corda Britannos

Irrumpet toto descendens corpore pestis

Atque hic, atque illic nostras populabitur urbes

Immanis, Gallosque suo funesta veneno

460

Auferet et sanctis animos abducet ab aris.

Haec indignanti similis, similisque dolenti

Dixerat Ida parens: cum iam Goffredus in iram

Exardens animis. Ergo parietur inuri

Ipsa (ait) ipsa sibi furiis agitata nefandis

465

Dedecoris, scelerisque notam mea Gallia tanti?

Gallia, quae toties sumptis defenderit armis,

Ius Latii, cultusque patrum, ritusque piorum?

Talibus orantem sic Ida exorsa vicissim

Solatur natum. Tuscos, age, respice colles,

470

Florentemque opibus vallem, cultuque frequentem,

Flumine quam vitreo dirimit Boeotius amnis

Arnus et Hetruscos cursu secat impiger agros.

Hic olim nostro Morinum de sanguine surget

Foemina, clarorum quae nobilitate parentum

475

Et forma et magnus animi virtutibus ingens

Anteeat longe veteres heroidas et se

Illustrem fama seclis Catharina futuris

Constituet regum soboles, parituraque reges

Illa quidem, qui Gallorum moderentur habenas,

480

Atque ipsis Scythiae populis dent iura vocati.

Namque erit, exoriens undam qua Vistula fundit

Et magno circum campos rigat amne iacentes,

Cum rege amisso regem sibi Sarmata prudens

Henricum asciscet, cuius se subdere dextrae

485

Audeat et fidei viduum committere regnum;

Henricum aetatis decus immortale futurae,

Virtutum specimen, magnorum et germen avorum

Nobile: cui nullus posthac pietate, vel armis

Par eat. Hoc, diros si qua est gens impia ritus

490

Quae colat, ipsa volens, mitte hanc de pectore curam,

Auspice deponet: seque incusabit et una

Sponte sua cultus dediscet laeta profanos:

Certatimque pias cumulabit honoribus aras.

At parte ex alia iustis premet Austrius armis

495

Seductos Belgas, magnisque erroribus actos

In fraudem, bello deserta in castra reverti

Coget et in primis Romanum agnoscere Patrem:

Romanum Patrem, sibi quem selegit et unum

Ipse suas tum cogere oves, tum pascere iussit

500

Aeternae lucis Christus Deus unicus auctor.

Atque haec sedato mater dum singula vultu

Narrat: humi mentem atque oculos defixerat heros

Eustachides, terramque tacens spectabat et undam

Et, quaecumque iacent extra faucesque, fretumque

505

Herculem, angusto quod Calpem interluit aestu

Atque Abylam, ignoti tunc ostia clausa profundi,

Nunc autem Hesperiis adaperta et pervia nautis;

Insulae Oceano in magno cum talia fatur.

Quae nam autem, nostris quae se discludit ab oris

510

Tam longe pars illa orbis depressa latentis,

O genitrix, homines ne tenent, an secla ferarum

Ingentes campos? Pelagoque infracta sonanti

Littora? Et excelso surgentes vertice montes?

Dicam equidem, terrasque tibi multo ante recludam,

515

Quam quisquam audaci sulcet vada caeca carina,

Suspiciens sic Ida refert. Quae, nate, tueris

Finibus a nostris longe distantia, nullus

Ausus adhuc adiit, nec quisquam aggressus adibit,

Ante quatercentum Solisque, annique recessus,

520

Tempore quo primum Ligurum decus et nova secli

Gloria pervadet numquam tentata Columbus

Aequora et Oceani sistet trans littora classem.

Admiransque illic Orbis nova regna reposti,

Regna insperata et priscis incognita nautis,

525

Imperio et fidei regis committet Iberi.

Mox extra Cancrique vias et sidera Librae

Praetergressi alii, priscorum errata parentum

Mirantes, mediam non ullo fervere ab aestu

Spectabunt zonam, nivibusque rigentia densis

530

Ardua terrarum et gelidis loca tecta pruinis.

Divitis hic auri venas uberrima tellus

Innumeras habet et fulvae prope flumina arenae

Aurea secernunt passim ramenta legentes,

Qua mercede sagax confestim accurret Iberus

535

Vndique et ingentes auri cumulabit acervos,

Explebitque opibus partis patriamque, domumque

Tum quoscumque alios aditu prohibebit ad oras

Inventas, unique votet sibi sumere totam

Nobilis incoepti laudem, fructumque laboris.

540

Hetrusci tamen herois de nomine terram

Illam olim Ammericen aetas ventura vocabit:

Hetrusci herois, cuius celeberrima virtus

Littoraque et montes, vallesque, amnesque recludet

Et loca praeteritis numquam non invia seclis;

545

Ergo Italis inventi orbis nova gloria semper,

Semper honos, semper decus immortale manebit.

Imperio sed enim Hispanus potietur et auro.

Paucae illic urbes, pauci magalia cingunt

Moenibus et valido claudunt munimine valli

550

Tecta, domosque suas: quas multi in vallibus imis

Occultant, alii densa super arbore ponunt

Fluminis in ripa stagnive palustribus undis,

Difficiles aditu caveas ceu saepe videmus

Conseptos aquilae nidos spinisque, rubisque,

555

Annosae ex alto pendere cacumine fagi,

Aut tiliae, aut quercus, aut aeriae cyparissi;

Quos non upilio, quos non frondator et audax

Pastor adire queat. Nudi sub Sole calenti

Incedunt, nudi cum fundit Aquas ius imbres.

560

Pars Lunam, Solemque colunt: pars nescia cultus

Sinceri, Aligerum precibus simulacra fatigant

Nigrantum, votisque malos et sanguine placant

Daemonas, infames quem victima fudit ad aras,

Sive puer, seu sit florenti corpore virgo.

565

Quin etiam, quod nate magis mirabere, caesis

Corporibus miserorum avidi vescuntur et illos,

Quos ipsi patres genuere, in viscera condunt.

Tum satus Eustachio dirae facta impia gentis

Aversatus et arrectis horrore capillis:

570

Haec scelera o mater, cur nam Deus (inquit) inulta

Ire sinit? Cur non animos in tartara versos

Ad coelum revocat, numerumque integrat et explet

Illorum, quibus ipse volens sua regna paravit?

O nate, arcanos sensus, secretaque mitte

575

Consilia explorare Dei, quae pectore versat

Ipse suo, nec praeterea cuiquam abdita pandit;

Ida ait et tamen his aliquando imponere finem

Flagitiis magnus; cum primum Tarraco classem

Instructam ignotis committere fluctibus ausus

580

Sub sua palantes populos iuga miserit et cum

Tantarum imperium terrarum, orbisque Philippus,

Quae Boreae de parte abiens excurrit in Austrum,

Inque Eurum, Zephyrumque patet, reget Austrius omne.

Hic populis leges et iura perennia condet:

585

Moenia certa dabit; mores avertet agrestes,

Infandosque abiget ritus atque impia gentis

Sacra cruentatis longe depellet ab aris.

Immo etiam, ne forte putes, o nate, verendum,

Ne, qui Asiam, Libyamque colunt, quos Libra superne

590

Despicit, aequatis atque aera temperat horis,

Deserti auxiliis olim spolientur, eadem

Tempestate inter proceres nascentur Hetruscos

Altorum soboles longe clarissima regum

Fernandus Medices, rerum spes fida labantum,

595

Ante annos animoque ingens, curaque virili,

Flos iuvenum atque Italae gentis lux et nova secli

Gloria, nec dubius priscae virtutis alumnus,

Quique adeo nondum signans lanugine malas,

Tempora conspicuus Tyrio circundabit ostro,

600

Patribus et Romae iam tum decus additus urbi.

Ille fidem populos Latii Pastoris, opemque

Suppliciter sibi poscentes Phariosque, Syrosque

Excipiet gremio et rebus succurret egenis.

Idemque ad gentes, quarum delapsus ab oris

605

Inter nigra virum, percoctaque secla calore

Nilus Pellaeum vasto petit amne Canopum,

Mittet et Aethiopes ultricibus instruet armis

In Turcas, cultusque pios, ritusque Sacrorum,

Quorum illi obliti nunc se adiunxere fideli

610

Christicolum coetu et flavens dum se Tyberinus in undas

Inferet aequoreas, cunctis memorabile terris.

Sed, quod laetitias nostris ferat omnibus omnes,

Parturiet tandem seclis abeuntibus aetas

Certa virum, qui longinquis in finibus ortus

615

Cantabriae, Hesperias udi prope littoris oras,

Ipse sibi instituet socios et ad alta vocabit

Munia, quos iussu divino impulsus et aura

Coelesti afflatus de nomine dicet IESV.

Exiguos numero socios et caelibe vita,

620

Sed pietate pares ollis, quos prisca tulerunt

Secla viros, coeptum Alitonans illustre fovebit:

Innumerosque addet primorum exempla secutos.

Illi autem scelerum puri, mentemque repleti

Doctrina, nullas metuent accedere ad oras,

625

Quamvis immanes, quamvis pia facta perosas:

Ostendentque viam miseris, quam protinus unam

Insistant, Christumque ducem sectentur, amentque.

Felices animae, fratrum generosa piorum

Pectora venturi clarissima lumina secli;

630

Non auri vos sacra fames, laudumque cupido

Coget ad externas gressum contendere gentes

Et certam certos vitae praeponere mortem:

Sed coelestis amor patriae, sed maximus harum

Contemptus rerum, per tela inimica, per ignes,

635

Perque hyemes atras et vulnera ducet inermes.

Nam neque suppliciis infida Britannia diris

Exterrens coepto pavidos arcebit ab alto:

Nec, quae letiferas adigens in corda sagittas

Ammerice caesis miserorum vescitur extis.

640

Immo etiam assueti diras apponere mensas

Channibales, monitis vestris meliora sequentur

Exutaque animi penitus feritate, nefandae

Desuescent vitae laeti, sanctosque doceri

Christicolum exposcent (dictu mirabile) ritus

645

Quin et magnorum genitrix foecunda elephantum

Taprobane, Oceano circum vallata profundo:

Infamisque aras Iapo eversura Deorum,

Insula praeruptis montosa atque aspera dorsis

Et celebris passim populis ad proelia natis,

650

Vnius imperio parens nunc insula sed mox

Dissidiis inter proceres divulsa potentes,

Tum primum supplex Christo delubra, Crucemque,

Sincerosque animo ritus amplexa dicabit.

Ipsa quoque hospitibus tellus male tuta Sinarum,

655

Difficilisque aditu, nullisque obnoxia sacris,

Sed tamen in patrios reges propensa, nec aequi

Ante alias omnes cultrix minus illa, bonique,

Audiet orantes et vitae aeterna beatae,

Quae sternunt iter ad coelum praecepta docentes.

660

Laudibus haec eadem Ausoniae licet aemula certet

Serica et ambiguo positae sub Sole Molucae,

Excipient laetae vobis suadentibus et se

Aeterno addicent Superumque, hominumque parenti.

His dictis, Ida ex oculis, medioque repente

665

Conspectu tenues abiens discessit in auras.

Ille autem, quo deinde fugis? Quem deseris? Aut quis,

Alma parens, subito te nunc mihi subtrahit? Inquit.

Et simul Eoo tenebris ex orbe fugatis

Perspicit Auroram montes aperire retectos:

670

Excitus clangore tubae de more iubentis

Consuetis precibus aeternam exposcere pacem

Atque animum rebus solertem adiungere agendis.

Ergo alacer surgit stratis, supplexque salutat

Ad terram pressis genibus te maxima Virgo,

675

Virgo hominum spes fida, dei certissima mater.

Mox matutinis perfectis ordine sacris,

Accepit sceptrum et summo praefectus honori est.

Inde domum rediens magna comitante caterva

Intra tecta vocat proceres: epulisque paratis

680

Extructam ad mensam cunctos accumbere iussit.

Atque ubi iam compressa fames, turbaeque remotae,

Surgit: et ingressus thalami secreta reposti

Sedibus excitos secum iubet ire relictis.

Quos ubi convenisse videt, mediusque resedit,

685

Attollens oculos. Quamquam praesciscere cuique

Promptum, ait, est animo Graiorum artesque, dolosque

Magna tamen confecta, duces, res, sponte quod ille,

Imperii cui Romani pars altera paret,

Contiguis Arabes attingens finibus hostes,

690

Postulet adiungi coeptis atque offerat ultro

Vires ipse suas equitum, peditumque catervas,

Armaque et ingentem puri vim prodigus auri.

Quod si promissis maneat, quae plurima nobis

Ipse dedit, nec facta fidem mutata novabunt,

695

Tum vero, ut fas est, quae nos communibus armis

Ceperimus, communi etiam ditione regamus.

Atque haec pacta duces, si vos quoque firma iubetis

Esse, reor cum Threicio facienda tyranno,

Et certa servanda fide. Sic ille nefandi

700

Et fandi memor, ex altis qui despicit astris

Cuncta, exercituum Deus adsit testis et aequa

Peccantem afficiat poena certissimus ultro.

Assensere duces: procerumque ex ordine lecti,

Talia qui Thracum regi mandata referrent,

705

Discedunt propere e castris, urbemque petentes

Vna iter arripiunt Commeni ad limina regis.

Ille autem, Oceanum cum primum Aurora relinquens

Terrarum, tenebras coelo discussit aperto,

Excierat fessos stratis e millibus artus

710

Spemque, metumque inter dubius, seu foedera credat

Iuncturos secum Gallos, seu lege solutus

Omnia rapturos, memores virtutis avitae

Et scelera exosos iamdudum, artesque Pelasgas.

Sed tamen assuetus varias componere fraudes,

715

Haud fore desperat, tacitus quod mente volutat.

Has inter curas versanti et multa moventi

Grata superveniunt procerum responsa ferentes

Legati: quos ille intra tecta alta vocari

Imperat et solio sese componit eburno

720

Sublimem atque ostro insignem, sceptroque superbum:

Cui crinem intonsum gemmisque, auroque tiara

Circumiens rutilo poterat splendore tenebras

Vincere et obscuram longe depellere noctem,

Spectantumque oculos radiis praestringere acutis.

725

Illi autem ingressi Regem de more salutant.

Mox forti Rholone satus sic farier infit.

Si nos Hesperiis patriae discedere ab oris

Suasissent aurisque fames, regnique cupido,

Externasque manu populorum invadere sedes,

730

Foedere Rex tecum nullo nunc pacta ligarent:

Sed potius bellum, quod te incoepisse negabunt

Nulli umquam, nostrosque armis petiisse priorem,

Non fraude, aut furto (quando hunc fortissima morem

Gallorum pubes iamdudum et damnat et odit)

735

Sed virtute palam, sed aperto Marte gerendum

Susciperet, pulsisque sua de sede colonis,

Ipsa ultro veniens placitis consideret et urbes.

Et quoniam, quod et ipse vides, ad moenia vestrae

Millia iam sexcenta virum convenimus urbis

740

Bellantum, quos una omnes, eadem voluntas

Impulit in ferrum, certosque armavit in hostes,

Verteret in praedam quicquid rapuisse liberet.

Nunc autem nec nos Graium populare penates

Venimus, aut Thraces patriis evertere regnis:

745

Verum ut praecipites Turcasque, Arabesque fugemus

Ex Asia, Solymaeque pias statuamus ut aras,

Abiectoque metu tandem loca sancta colantur

Christicolum populis, cuius si te quoque laudis

Tangit amor, tantique cupis tibi sumere belli

750

Partem aliquam coeptis socium te adiungere nostris

Et placet et iam nunc una hac in foedera lege

Accipimus laeti venientem atque omnia posthac

Oppida, quae nos cumque Deus communibus armis

Annuerit capere et nostra ditione teneri,

755

Haec fore spondemus nobis communia tecum:

Inque haec verba sacros Goffredi nomine libros,

Aeternae libros dantes praecepta salutis

Et Christi simul acta Dei miranda docentes,

Tangimus et testes Superosque, Deumque vocamus.

760

Dixerat haec Rholone satus: cum Graius Alexis.

Accipio, amplectorque libens, fortissime ductor,

Quae dantur, faustumque precor si utrisque, volentes

Quod statuisti, ait. Nos quae promisimus ultro,

Praesto aderunt, naves cum primum ascendere et oras

765

Linquere Threicias, Bebrycumque invadere fines

Coeperitis, iamque innumeras astare carinas

Cernitis et pandas praetexere littora puppes,

Vnde iter in fines, cursusque brevissimus undis

Mygdonios, caecae surgunt ubi moenia gentis.

770

Vos duce Thatinno, cui nos confidere tuti

Suevimus et regni vel totam imponere molem,

Graiorum delecta manus comitabitur usque.

Ille unus belli expertus, gnarusque locorum

Incolumes rapidum ad Syria vos sistet Orontem.

775

His dictis duci iubet e praesepibus altis

Tercentum alipedes ostroque, auroque nitentes.

Goffredo ex omni numero lectissima centum

Corpora sed reliquos reliquis quos mittat habendos

Militiae tantae ductoribus insuper addit

780

Et sagula et Tyrio fulgentes murice laenas,

Nec non et Chlamydes vario subtegmine pictas,

Quaeque imbres, rapidosque arcent tentoria Soles.

Ergo ita compositis infida in foedera rebus

Legati redeunt hilares in castra diemque

785

Partim epulis celebrant laetis, partim ardua belli

Commemorant, iuvat exhaustos meminisse labores

Et spectare procul terras, collesque feraces,

Quos ingressi Arabum poterunt invadere fines.

Liquerat interea placidos Sol aureus amnes

790

Oceani et largo vestibat lumine montes:

Cum Gallos, Italosque una cava buccina somno

Exiit; illi autem littus petiere, brevique

Transmissi angustas fauces atque ostia Ponti,

Bithyni incolumes tenuerunt littoris oram.

795

Tum pius Eustachides (proceres namque ante vocari

Iusserat ad sese). Postquam pervenimus, inquit,

Terrarum in partem, quibus hostes proxima Turcae

Regna tenent, vallesque imas, sylvasque putandum est

Insedisse altas, agmen procedere sensim

800

Iam decet ad subitos casus, pugnamque paratum.

Quo circa Auroram cum primum nonus aperto

Rettulerit coelo Titan, sese instruat armis

Quisque suis, instetque viam sua signa secutus.

Interea cuncti Superumque, hominumque parenti

805

Christicolum de more animum lustrentque, probentque

Rite sacerdoti culpas et crimina fassi.

Haec ubi dicta dedit, passim per castra vagatur

Fama volans, certisque refert ieiunia iussi

Indixisse patres venturae proxima lucis.

810

Quae postquam Addemarus perfecta ex ordine vidit

Omnia et Eoo surgens octavus ab orbe

Illuxit Phoebus, sublimem operatus ad aram

Solemnesque preces, consuetaque sacra peregit.

Idem etiam populorum pura circumtulit unda,

815

Spargens rore levi; mox et felicibus omnes

Prosequitur verbis et prospera cuique precatur.