Bargeo carmina 1, 5

Testo base di riferimento: Paola Gianfilippi de' Parenti, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1989-90

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


5. IN OBITVM SICINII PEPVLI

Si pia, quae debent, solverunt iustae poetae

      Fundentes udis ex oculis lachrymas

Sicinio, Pepulorum alto quem sanguine cretum

      Ante suum rapuit mors violenta diem,

5

Cur ego, quantum in me est, illustri carmine funus

      Non celebrem et mutos ad tumulum cineres

Voce vocem magna dicamque novissima verba,

      I, licet, o, vale, o, iam mihi culte vale?

Culte vale, o puer et iuvenis fortissime, nec me

10

      Oderis, extremus quod tua facta cano.

Illa ego saepe meis volui contexere chartis

      Et longam de te conficere Iliadem,

Sed me tentantem deterruit et pudor et mens

      Conscia, quae tantum suscipere ausa oneris

15

Numquam esset certe, ni Claricinius unus

      (Vnus amicorum est qui mihi praecipue

Observandus et aeterna pietate colendus)

      Hoc nostrum carmen iure suo eliceret.

Et vero quisnam propriis ita viribus audax

20

      Fideret, aut tantum hoc aggrederetur opus?

Ipse etenim proavis atavisque a regibus ortus,

      Quorum olim iusto paruit imperio,

Quae sese latis spatiosa Bononia campis

      Explicat, urbs magna nobilitate potens,

25

Atque usu bellorum acris studiisque Minervae,

      Et multum foecundi ubere dives agri,

Vrbs, in qua illustri primorum sanguine natus,

      Et veterum multis clarus imaginibus,

Fulsit muneribus fortunae ornatus itemque

30

      Floruit innumeris ipse bonis animi.

Et primum quascumque arteis docuere priores

      Ingenuas, toto pectore sic coluit,

Vt sive is carmen faceret, sive ore rotundo

      Dictaret certo verba soluta pede,

35

Callimacho et magno propius certaret Homero,

      Nec flueret culto iam Cicerone minor.

O quoties illum, teneros dum cantat amores,

      Horrida dum forteis cogit in arma viros,

Dum sociis alios aliosque in pectore motus

40

      Excitat atque animos arbiter unus habet,

Et iuvenes blandi et faciles arsere puellae,

      Et valde audaces obstupuere duces,

Nec minus admirata senum turba ore pependit,

      Et dubitavit utrum doctior an melior

45

Esset et innumeris animi virtutibus ipsas

      Aequaret doteis corporis egregias:

Et formae immortale decus atque oris honores

      Et, quale in tenero pectore robur alis

Non habuit. Nam seu iaculum libraret ab aure,

50

      Seu gladium in saevos stringeret ausus apros,

Haud ullae fugere ferae, sed morte peremptae

      Effudere animas pectore quaeque suas.

Quin, ubi cessit equo lentas moderator habenas,

      Seu cursum Zephyris flantibus antetulit,

55

Non dorcas, non cervus abit securus, amicas

      Vt sese pernix abderet in latebras,

Sed sensit celerem vestigia pone sequentem,

      Comprensusque fuga constitit in media.

Ac velut Aeacides magni Chironis alumnus

60

      Non solum doctus fila movere lyrae

Suaviter et versu laudes celebrare puellae,

      Verum etiam saevas sternere caede feras

Et celerem in sylvis iaculum transfigere tigrim

      Et cursu rapidos aequiparare Notos,

65

Terruit invictas audax in praelia genteis

      Et Xanthi multo sanguine tinxit aquas

Troiaeque infanda permiscens omnia caede

      Extremum virtute attulit exitium:

Sic illum indutum galea et praestantibus armis

70

      (Nec dum etiam teneras inficere ullas genas

Coeperat et nusquam lanugo induxerat umbram)

      Caerulea timuit frigidus Albis aqua.

Germanas cum forte arceis atque oppida Caesar

      Parere ipse suo cogeret imperio:

75

Heu, quas tunc hyemes, heu, quae tum frigora passus,

      Quam saepe obscaenam pertulit ille famem?

Quam saepe ingenteis mira virtute labores

      Suscepit, nocteis egit et usque vigil?

Interdum plantas glacies hyberna secabat,

80

      Plurimus et subter pellibus imber erat.

Omnia torpebant gelida concreta pruina

      Pendebatque altis stiria ab arboribus:

Ipse alacer tamen assidue sua munia obibat,

      Hostibus et duris maximus horror erat.

85

Dumque neces inter durique incommoda Martis

      Committit valida praelia torva manu,

Arctoas urit flammis atque igne puellas,

      Et teneras magno torquet amore nurus.

Quantum autem, seu sint nuptae, seu tempore in ullo

90

      Nullius norint tempora coniugii,

Depereant praeclarum armis pulchrumque iuventa,

      Et Scylla infelix et Sthenoboea docent.

Altera nam certi violato foedere lecti,

      Quam Venus in cura supplice corruerat,

95

Non iuveni exitium insonti labemque perennem

      Intulit? et sanctum polluit hospitium?

Cumque decus Divumque illi peperisset honores

      Et sciret delapsum aethere praecipitem,

Ipsa sibi fauces laqueo praeclusit amoremque,

100

      Atque omne una odium depulit ex animo.

At virgo infelix, rara virgo inclyta forma,

      Quam subitos ignes ossibus implicuit?

Tempore quo Minos magni Iovis inclyta proles

      Vltor atrox urbem sedit ad Alcathoen,

105

Andogeonaeae poenam necis inde reposcens

      Et longa miseros obsidione premens.

Namque ea tum cari vastantem regna parentis

      Vidit et, heu, flagrans hostis amore sui,

Non hominum morem, non ius, non impia legem

110

      Naturae, non et Coelicolum verita est

Numina, quae supera nos e regione tuentur

      Et merito sonteis supplicio afficiunt:

Purpureum quin illa patris de vertice crinem

      Velleret et totum proderet imperium

115

Minoi, quem tum faciebat bellica virtus

      Insignem atque annis grata iuventa suis.

Aut nihil, aut paulo cui tum concedere dignum

      Sicinium, Germanae appetiere nurus.

Atque aliqua ex illis animum iam saucia dixit:

120

      "O certe ex alto sanguine nate puer,

Quis nunc infestum nostras te duxit ad oras,

      Vt nobis ferres omnibus exitium?

Namque viros bello ingenti et praestantibus ausis,

      Et nos aspectu absumis inique tuo.

125

Nec tamen optarim saevo te occumbere leto,

      Vel formosa novo membra rigere gelu.

Ipsa ego te potius patria regione relicta,

      Quocumque abscedes, consequar incolumem;

Et tibi iucundo famulabor serva labore,

130

      Indignam si me forsitan esse putes,

Quae tecum patriae sublimi in sede recepta

      Degam, atque optato semper amore fruar".

Haec illa. At iuvenis, stimulis quem gloria agebat

      Acribus, haud ullas audiit aure preces,

135

Sed bello confecto omni se serus ad aedeis

      Ornatum claris rettulit exuviis,

Quasque adeo praedas ex hostibus egerat, omneis

      Partitus, fidos dididit in socios,

Quos ante electos secum deduxerat urbe,

140

      Et sibi nil prorsus, quam decus egregium,

Et, quam quaesierat, laudem servavit, in armis,

      Et famam, aeterna in secula quae vigeat.

Excepere viri redeuntem hilaresque puellae

      Sparserunt violis purpureisque rosis;

145

Et tacitae: "O felicem illam, quae prima cubile

      Ascendet coniux sola futura tuum".

Ergo illum forma insignem et virtute decorum

      Optabat generum iam sibi quisque suum,

Atque incredibili iam quaeque ardebat amore

150

      Et facie virgo et moribus ingenuis,

Cum Mars ad caedes et ad horrida bella vocavit

      Rursus et Ausonios civit ad arma viros,

Arma, quibus latos tepefecit sanguine campos,

      Funditus et miseram perdidit Italiam:

155

Mars, et Musarum atque otii teterrimus hostis,

      Solus et humani dira lues generis,

Mars horum, quae nunc patimur, causa una malorum,

      Atque auctor nostri maximus excidii;

Qui nempe et miscens incendia plurima bello

160

      Impius Europam territat atque Asiam.

Nicia tunc, humilisque unda frigente Gabellus,

      Quaeque utrinque suo margine pressa fluit

Scultenna, innumeros spectavit stragis acervos

      Et multo intepuit aucta cruore virum,

165

Sicinii virtus quos et bona dextera bello

      Obtruncans campos misit ad Elysios.

Praerupto veluti demissum e vertice flumen,

      Quod moles, quod non sistere saxa queunt,

Praecipiti fertur lapsu victorque per agros

170

      Volvit agens quercus et stabula alta ruit,

Atque ipsa ingenti percellit moenia fluctu,

      Et nullum est, quod non turbet iter populi.

Post ubi depressum veterem subsedit in alveum,

      Visuntur turpi semisepulta luto

175

Iumenta et foedae pendent sine honore ruinae,

      Et virgulta humili strata iacent capite

Evulsaeque iacent passim ab radicibus orni,

      Et quaecumque arbos obruta vorticibus

Deiecit ramos omnemque amisit honorem,

180

      Post neque verno umquam sole, neque imbre viret.

Cumque acreis audendo hosteis persaepe fugaret,

      Disceret et iam iam vincere consilio,

Atque dolos belli varios eludere et arteis,

      Et magno cunctis esse metu inciperet:

185

Ecce Patris magni iussu concedit in urbem,

      Vt procul Hispanos Parthenope eiciat.

Talia sed venti discerpunt irrita vota

      Sollicitaeque movent numina nulla preces,

Quae late imperium vireisque tuentur Iberas,

190

      Atque omni Gallos Ausonia prohibent.

Nam te florentemque annis opibusque potentem

      Abstulit ante tuum mors inimica diem;

Abstulit, heu, primae primo sub flore iuventae,

      Et tecum patriae spemque decusque tuae.

195

Quod belli auspicium tam dirum et triste secutus

      Exitus, evertit prorsus opes Latii.

Ex illo quia res retro coepere referri,

      Atque adeo in peius praecipites ruere.

At tibi pro virtute puer, pro fortibus ausis

200

      (Quandoquidem haec non sunt carmina nostra satis)

Devoveant, docti scribunt quaecumque poetae,

      Nulliusque tua pagina laude vacet.