Bargeo carmina 3, 10

Reference basis text: Paola Gianfilippi de' Parenti, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1989-90

Editing of the digital edition: Michela Naccari


10. DE BELLICIS LAVDIBVS HYAPPINI VITELLII

Maximi Clio soboles Tonantis,

Dulcis o Phoebi soror, o perennis

Coeli et astrorum requies, virumque

Iuge levamen,

5

Musa, quae numquam sinis interire

Nomen heroum, tenebrisque et Orco

Vindicans, fortes hominum caduco

Eximis aevo:

Huc ades, si te numeris canenti

10

Bellicas laudes iuvat affuisse;

Huc ades, dum nos celebramus acris

Facta Vitelli.

Hostibus quam sit metuenda virtus,

Orta quae patrum semel e triumphis

15

Posteros deinde est comitata cunctos

Mille per annos,

Testis est nostris male fida rebus

Cyrnos haud una labefacta clade,

Cum iugum presso vetus exuisset

20

Libera collo.

Quaeque suscepto temere impedivit

Sena se bello minus auspicato,

Tusca ubi effuso maduit recenti

Terra cruore

25

Saepe et audaces cecidere Galli

Non semel victi, nec acerba passi

Vna, sed crebro cumulata latis

Funera campis.

Testis et priscae spatiosa Cossae,

30

Nota quae saevo nimis ora Mauro

Suspicit muris geminisque tutam

Arcibus Ilvam.

Quippe Turcarum refluens natavit

Sanguine, et sagittiferos maniplos

35

Vidit infractos Italis dedisse

Terga manusque.

Venerat iussu Scythici tyranni

Nostra praedatum numerosa classis

Littora, et Tusci maris obsidebat

40

Aequor et oram.

Illa non molles Arabas Syrosve,

Non parum fortes Lycios vehebat,

Sed truces Dacos et amica Marti

Pectora Bessos.

45

Quin et immites aderant Geloni

Pellibus tecti caput, et ferentes

Gnossias tergo pharetras et acres

Paeones arcu.

Nec suas non et Cilicum catervae

50

Iunxerant una validas bipennes,

Laeva quos armat clypeo latusque

Cingitur ense.

Hos metu plenus Ligur atque Hetruscus

Finibus pulsi patriis dolebant

55

Arduas passim populare sedes

Templaque Divum.

Dumque nutricis vel adhuc egentes

Liberos a se procul ire captos,

Duci et uxores miseraque vinctas

60

Compede matres

Triste plorarent, aciem superbus

Littore in primo maris instruebat

Hostis, ut Tuscas ferus inter urbes

Castra locaret.

65

Tunc Hyappini memoranda virtus:

"Ecquis o mecum generosa pubes

Primus huc audax? (ait) et paratum

Vadit in hostem?

Partus hic nobis hodie triumphus,

70

Et decus, quantum patribusque avisque

Facta quos clarant sua, comparasse

Nulla feruntur

Secula". His dictis metuendus hasta

Evolat, qualis Iovis imminenti ab

75

Rupe Massylos ruit in dracones

Fulva satelles.

Primus et densas aperit cohortes

Vi, minis, ferro; peditesque et ipsos

Principes leto dat, et obstinatos

80

Fundit agitque.

Nec manus pugna prius abstinere

Doctus, hostilem periisse quam rem

Sentiat victor, tepefecit alta

Littora caede.

85

Tunc humi fortes cecidere Daci,

Paeones, Bessi, Cilices, Geloni.

Tum suo primum didicit periclo

Barbara classis

Dextra quid possit, quid avita virtus

90

Ausonum tanto duce: dum relicta

Parte maiori sociisque longe

Fugit inultis.