51. AD IOSEPHVM BOCCAM
Quod te Pierio laudum spes maxima thyrso
Percussit miroque animum calefecit amore,
Clare puer, multo meme mihi charior ipso,
Laetor et has imo nunc demum e pectore voces,
5
Quas ingens expressit amor meus, edere cogor.
Sic cum carceribus laeti exiluere iugales,
Cunctorum primos inter comitatur euntem
Plausus equum, celeri sic in certamine cymbam,
Quae prior effugit metaeque anteacta propinquat,
10
Hortantur turbae et vim animis praestantibus addunt,
Aurea dum voces Divorum ad limina tollunt
Virtutique omnes una plauduntque faventque.
Non te nobilitas ingens, non magna tuorum
Gloria, non clari virtus spectata parentis
15
Inflavit ventoque animum tumefecit inanem,
Quo minus et Musis et Phoebo deditus uni
Tendere Parnassi salebrosa ad culmina gressum
Discuperes vatumque illic avidissimus omnes
Percipere aeternas et pectore condere voces.
20
Quaque alii lusu soliti se dedere inani
Aetate et vigiles studiorum odisse labores,
Ipse unus per te veterum monumenta virorum
Carminaque assidue multos servata per annos
Suspiceres et noscendi rapereris amore
25
Quos pius Aeneas captae post ultima Troiae
Excidia et flammas, totus quibus arserat orbis
Terrarum, Siculis cursus iteraverit undis;
Quas coeli pelagique minas erroribus actus
Pertulerit, diras quasve ille accesserit oras,
30
Cum miseram Didonem igni consumpsit iniquo,
Cum subiit manesque imos atque infera Ditis
Regna et felices potuit eum visere campos,
Elysios campos, sedes ubi certa quiesque
Nos manet, integre quicunque exegimus aevum
35
Et Lethem sine labe pii tranavimus amnem.
Praeterea superas rediens ut sospes ad auras
Venerit in Latium et Laurentia Tybridis arva
Et miseri casus defleverit unus acerbos
Pallantis primo rapti sub flore iuventae,
40
Vtque atram mox iram ultus magnumque dolorem,
Et puerum Lausum, quo nec formosior alter,
Nec virtute animi praestantior induit arma,
Et Lausi genitorem et Turnum occiderit hostem,
Exposcens meritas inimico a sanguine poenas.
45
Sed quid ego haec memorans primae incunabola vitae
Percurro et notis iandudum versor in actis?
Nam quis te potior culti Ciceronis alumnus
Aut fuit, aut certe posthac erit omnibus annis?
Quis fictas autem causas facundius egit?
50
Aut scripsit meditans ornatius? Haud tibi iam tum
Defuit ingenium puero, non culta supellex
Verborum, non delectus, non copia, non ars
Orantis, mentesque hominum, sensusque moventis
Ducentisque omnem quoties libuisset in iram,
55
Clementemve animum. Quae fulmina, Iupiter, et quas
Ipse faces tonitrusque oculis atque auribus hausi?
Improba persequeris dum crimina sontis et acri
Tristior exterres vultu et sermone nocentes?
Aut cum virtutes imitandaque facta bonorum
60
Concelebras coelique effers ad sidera laudes?
Non ego susceptae culpae mihi conscius ipsi
Non timui faciemque atro pallore notavi.
Atque adeo interdum, si quod gessisse videbar
Praeclarum facinus, mire laetatus abivi.
65
Quin mihi succensum magno virtutis amore
Sensi animum, vitii prorsus scelerumque rebellem,
Excultae tantum poterat facundia linguae
Et tua sermonis praesens suadela Venusque.
Ergo age, clare puer, postquam largissima quondam
70
Effudit natura tibi gremiumque sinusque,
Cuius ope immensos suetus superare labores
Ardua doctarum subiisti templa sororum,
Ambrosia et dulci saturatus nectaris haustu:
Ingredere et nunc iam magnis accingere coeptis,
75
Quae decus aeternum domui, quae nomina genti
Clara tuae pariant famamque in secla propagent,
Ingentes et opes cumulent, nec plurima avitis
Non addant titulis monimenta insignis honoris.
Ac velut Eridanus mediis e montibus altus
80
Volvitur Insubrumque inter fluit arduus amnes
Et summas oriens exaequat flumine ripas;
Cum tamen ingessit Ticinus et Addua fluctus
Plena suos, ruit ille ingens per rura minaxque
Et tandem Adriacas victor supereminet undas:
85
Sic quoque erit, cum te sublimi in sede locatum
Consulet et titulis multis et honoribus auctum
Demittet reducem ad sedes patriosque penates
Virtutum iudex et testis Roma tuarum.
O ego tunc imo (superem modo) pectore quanta
90
Gaudia concipiam? quanto mihi concita motu
Laetitia exultent praecordia? Non pater ipse,
Ipse tuus pater insignis probitate manuque
Strenuus et multa notus virtute, nec ipsa
Ipsa magis mater laetabitur et sibi plaudet,
95
Quanquam ambo tete miro amplectantur amore
Atque suis (veterum licet hic exempla parentum
Perquiras fastosque omnes ex ordine volvas)
Charior haud alius fuerit genitoribus unquam.
Perge igitur teque in summo iam culmine siste,
100
Vnde una ostentat tibi maxima praemia virtus.