123. ad illustrissimum Michaelem Fuscarenum praesidem
et perillustres Septemviros amplissimae Vrbis Vtinensis
Illustres Proceres, Vtini decora alta vetusti,
Cultores virtutum atque aevi gloria nostri,
Quos amat aetherius summi Regnator Olympi,
Accipite ore hilari Luisinae carmina Musae,
5
Quae referunt Vrbis laeta acta ac Praesidis aequi,
Post data sceptra duci Memo sine fine colendo.
Retulit ut praeses Venetam lux magna suorum,
Quem punire iuvat sontes, frenare superbos,
Et servare pios, pia numina sancta timentes:
10
Quod sedet in solio Memus dux optimus alto
Et duce laetantur celebres populusque patresque,
Vrbs mota est Vtini Venetam fidissima patrum,
Qui Veneti, ut sanguis sunt cari, ut spiritus ipse.
Signaque laetitiae ostendit quae plura fuerunt.
15
Fecit idemque bonus praetor, qui novit et ipse
Insignem Memum, nulli pietate secundum.
Civibus a septem claris comitatus ad aedem
Innumerisque aliis incedit Virginis Almae
(Est Vrbis maius templum), tunc dicere grates
20
Incipit atque omnes pariter, quod numina caeli
Curam habeant Venetum atque Vtini patriaeque Parentis;
Tres quoque praestantes cives urbs legis et illis
Iussit, ut efficiant, fidos quae egisse parentes
Annales referunt, quibus illi haud cedere debent.
25
Hoc nempe effectum est; ut sic virtutibus omnes
Illustrem et meritis Memum dignoscere possint,
Moribus et raris ingentemque urbis amorem.
Electi parent: conantur vincere priscos.
In primis curant, templorum ut turribus altis
30
Aera sonent, glandesque foro procul aere canoro
Ignis agat triplex, Vtini pyra celsa cremetur,
Personet atque hominum clamor, clangorque tubarum,
Edere et immensum strepitum tria tympana pergant,
Torqueat et miles crepitantes undique flammas,
35
Atria et aulaeis ornentur publica pictis,
Figantur varii lychni laquearibus altis
Incensi, et noctem flammis funalia vincant.
Proiciunt lecti cives quoque munera Bacchi
Atque almae Cereris populo turbaeque ruenti,
40
Quae Memi clamans fert celsa ad sidera nomen
Et resonans Echo laetatur reddere voces.
Ad pia templa etiam miserunt dona, canuntur
Facta ubi mira Dei, laudesque Deus rogatur.
Contigit at mirum: nam fons qui tempore longo
45
Aruerat, largas venas ecce edidit almum
Ad Memi nomen, queis mox extinguere flammas
Vicinas potuere, foro mala multa minantes.
Non haec eveniunt superi sine numine Olympi.
Nam flammae subito extinctae pluvialibus undis
50
Signant, quod celebri pax principe cara vigebit
Servatumque forum, quod iusto principe eodem
Aequa lance suis populis sua iura dabuntur.
Compescitque idem solitos includere grana,
Ne laeta in Venetis florescat copia terris,
55
Quos etiam Pluton, Stygiaeque odere sorores.
Contigit ast aliud mirum: contorsit in auras
Namque aliquis mixtum carbone et sulphure nitrum
(Vulgus ait radium) aetherios qui ascendis ad ignes,
Descenditque trahens longas ex aethere flammas.
60
Hoc quoque non factum est superum sine numine Divum:
Indicat hoc aevum illustrandum a Principe nostrum,
Ardentique prece obtenturum hunc aetheris alti
Munera, quae reddant felicia pectora cunctis.
Ter quater et felix qui nunc vitalibus auris
65
Vescitur, hoc duce nam Saturnia saecla videbit.
Hinc oratores patriae mittentur ad almum
Excelsumque ducem; tunc ipsis vocibus omnem
Laetitiam ostendent tollentque ad sidera laudes,
Se commendantes, patriam, patribusque ducique,
70
Quos superum Genitor foveat, tegat atque secundet.