Riccardo Luisini carmina, 229

Reference basis text: Giordana Zenarolla, tesi di laurea Università di Trieste, 1975-76

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


229. de sanctissima Comunione

Non Bacchus, non alma Ceres, non viscera et ulla

Quadrupedum aut bipedum perque aera mille volantum

Aeternam hanc miseram potuerunt reddere vitam;

Factus homo superi pius hinc Regnator Olympi,

5

Non homines propter nostramque propter salutem,

Quos amat ut dulces natos miseratur et idem,

Dat proprium corpus cum sanguine, ducat ut aevum

Perpetuum, his pellit quicumque famemque sitimque.

Idem hominum genus a Stygio quoque liberat Orco,

10

Non auro terra exorto, sed sanguine sacro,

Vt semper vivat ... Marte ... secunda ...

Ergo decet regi caelesti dicere grates.

Immensa o pietas immensi excessus amoris,

Quis genitor dixit natis: mi mandite membra?

15

Ast ingratus homo grates non dicere curat,

Sed tantum illecebras, humanaque gaudia quaerit.

Hic stultus grates dicit, siquis sibi tradit

Aes paucum, sed cum Deus exhibet omnia summus,

Dicere non curat grates et numina temnet.

20

Quis furor infelix, quae te dementia coepit,

Hinc etiam caecus cara haec convivia vitat,

Quae sunt vita hominum, quae castra hostilia terrent.

O miserum genus humanum, contemnere opimas

Regales audes: mensas has temnere noli,

25

Illas sperne dapes potius, quae iurgia, rixas

Assiduas pariunt, graviter quae et corpora laedunt;

Ast haec instituit Rector convivia caeli,

Vt vivant homines, superent mortemque perennem,

Haec igitur quaeso tibi sint carissima, namque

30

Victorem necis efficient, Stygiique tiranni.

Denique te caelo haec convivia sacra locabunt,

Pax ubi, magna quies, ubi magnae et fine carentes

Laetitiae, solioque sedens Rex cernitur alto,

Quem pia turba videns et lumina clara, beata

35

Redditur, et haec est merces iucunda piorum.

Qui turpes igitur sectare cupidinis artes,

Quique aliena rapis, tumidusque inquiris honores,

Haec fugias magnifaciens convivia cara,

Hanc ut mercedem iustus tibi donet Iesus.

40

Sed properare decet, nam mors est certa, diesque

Incertus mortis. Celerans mors decipit illos

Qui lente ad vitam redeunt, peccata sequentes.

Nescis, an adiiciant hodiernae crastina vitae

Tempora Dii superi, iam desine ducere somnos

45

Et quae circumstant te, stulte, pericula, cerne.

Eia age rumpe moras, quarum vellent aethere in ...

Nunc et egestatem et duros perferre labores,

... seu Iuppiter obstat.

Nunc opus est igitur contra haec convivia adire,

50

Omnibus haec ... qui digne vivere curant.

Idem homini parcit, si se sons ille precatur,

Vt sibi dimittat letalia crimina et illum

Diligit mensa et dignum facit insuper alma,

Qua Domini corpus sacrum pius accipit omnis.