Tarquinia Molza carmina, 12

Testo base di riferimento: B. Baldini, 1586

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


12. Cornelii Corandini

Dum contemplatur te a summo Pictor ad imum,

      Lustrat et intentis singula luminibus,

Nil penitus mortale in te contendit, at esse

      Divinum affirmat vultu, oculisque decus.

5

Caelestis tamen hos demens effingere honores,

      Mortalique ipsos nititur arte sequi:

Nec sibi quod pingit praeconia demere laudis,

      Vnde haec sperabat posse referre, videt.