Gian Domenico Cancianini odes 4, 5

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


5. in obitum unicae suae filiolae ode secunda

Virgungularum maestula

Quo non cohors haec se movet

Cum flosculis, dans lacrymulas;

Tollensque tristes voculas:

5

Quo tenditis? Quia occidit?

Vestram domum nos flebilem

Imus, comes tam blandula

Venustula, et iocundula

Quae erat, Lucretioliola,

10

Est lucis aura nudula:

Imus corollam texere

His ul timis munusculis

Heu nuncium misellulum

Misellulo paterculo

15

Foris reverenti domum,

Suam evolasse hinc animulam:

Laudabiles puellulae

Praeite, odores nescite

Meae Lucretioliolae

20

Non parvulae, sed maximae,

Cum maximus sit hic dolor,

Ea usque flenda filia.