Gian Domenico Cancianini epigrammata 1, 31

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


31. epitaphium Iuliani Goselini

Non est, sed fuit urna Iuliani,

Quam cernis pario nitere saxo,

Intus nil, nisi inane continetur,

Scito autem in cineres eum reversum

5

Musas pyxidi bus novem abstulisse,

Iniectumque suis movere cartis.

Illi pulveri arena cedat Hermi.

Huic cedat vacuo omnis urna Saxo.