Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 55

Reference basis text: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


55. in tumulo principalis Manticae

Virtute princeps omnium valentium,

Sceptroque digne, digne honore et principum

Princeps amicum, quem colo usque maxima:

Quam fundo lacrymas intimo de pectore

5

Has accipe. Heu, heu, lugeo, et maerens gemo,

Quod tam repente es raptus ac absconditus!

Semper dolebo; nec videbo te amplius

O principale Manticae Domus decus ,

Spesque unica, et splendor Naonis inclyte?

10

Suspiria edo en quae. Sed animam o tu patis

Accipere. Traderem tibi propriam animam.