In ornithologiam celeberrimi viri Vlyssis Aldrovandi philosophi ac medici Bononiensis Annnibal Paganus regiensis eius alumnus
Inclyta non pandam rudibus tua facta camoenis
Aldrovande meis digna Marone cani.
Qui fructus etenim velocibus hisce petantur
Ex pennis brevibus sumere Musa iubet.
5
Sumereque a primis nostra haec exordia signis
Quae celeres formant celsa per astra grues.
Fabellas numeris vanis intexere vatem
Apologos vero Mercurium ex avibus.
Alma quibus servare parens dedit arcta per aevum
10
Vincula connubii munus et Oeconomi.
Misceri rebus sese qui publica gaudent
Queis Architectus, musicus astronomus.
Hic emblematibus patefacta arcana recondis
Atque simul pandis symbola cuique parens.
15
Hinc Hyerogliphicis penetras mysteria Olympi
Inque agros artem fundis Apollineam.
Exacta demum sapiens indagine quicquid
Perpendit docta perficit atque manu.
Hisce novis calamis illustras omnibus ut vis
20
Et rerum interpresunicus omnigenum.
Teque trahant ad se quos gloria fama decusque
Virtutis terris aurea ad astra vehit.