carmina libraria Ioannes Bauhin, de plantis a divis sanctisve nomen habentibus, 1

Testo base di riferimento: Basileae, apud Conradum Waldkircg, 1591


Iohannes Bauhinus Lectori ex Horatio

 

Non qui Sydonio contendere callibus ostro

Nescit Aquinatem potantia vellera fucum

Certius accipiet damnum, propiusque medullis

Quam qui non poterit vero distinguere falsum.

5

Quod verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc sum.

Ac ne forte roges quo me duce, quo lare tuter,

Nullius addictus iurare in verba magistri,

Quo me cumque rapit tempestas, deseror hospes.

Nunc agilis fio et mersor civilibus undis;

10

Virtutis verae custos rigidusque satelles

Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor

Et mihi res, non me rebus submittere conor.