Ioannis Pelitarii in naturalis philosophiae commentationem ad lectorem carmen
Naturae liber est mundi pulcherrimus ordo
Quem dignata Dei est scribere dextra manus.
Et quaecumque sinu caelum complectitur amplo
Sunt quibus et talis pagina scripta notae.
5
Eiusdem phisicae voces et sensa recludit
Qua duce naturam noscere cuique datur.
Doctus Anaxagoras hoc evolvisse volumen
Fertur et Empedocles Bistoniusque senex.
Attamen hos omnis longo discrimine vincit
10
Magnus Aristoteles et loca prima tenet.
Nam caeli penetrans summum telluri set ima
Edocuit totus quicquid hic orbis habet.
Cuius opus physicum solito limatius omni
Nube procul pulsa lucidiusque nitet.
15
Nam Stapulensis ei labor haud mediocre paravit
Lumen et exeruit quae latuere prius.
Siqua tamen superant minus explorata legenti
Quod novus adiecit portus aperta facit.
Ergo age naturae studium complectere lector
20
Et clarum gemina luce revolve librum.