carmina libraria epitome bibliothecae Conradi Gesneri, 1

Testo base di riferimento: Tiguri, apud Christophorum Froschouerum, 1555


Thomae Naogeorgi carmen ad emptorem

 

Est ratio in mundo magnum et venerabile donum

      Maius et est verbi notitia alta sacri.

Est celebris magnusque omnique colendus honore,

      Res mundi summa qui ratione docet.

5

Maior et hoc longe bene qui coelestia novit

      Omnibus et docte pandere dia studet.

Quantos esse putas horum qui praediti utroque

      Luxerunt aliis clima per omne viris?

Omnipotens sane multos humana docentes

10

      Praeconesque sui praestitit eloquii.

Non modo praesenti verbo linguaque diserta

      Sed scriptis etiam parte in utraque libris.

Quolibet ut pacto caecis serviret ubique

      Alteri et alterius ferret opem studium.

15

Qui fuerint autem, quos ediderintque libellos

      Et brevibus vereque indicat iste liber.

Hos tu conquiras nec spernas optima dona,

      Nullus erit prorsus qui utilitate vacet.

Si nequeas autem cunctos acquirere libros

20

      Hoc tibi solus erit Bibliotheca liber.