Lu.Ga. episcopi civitatensis carmina
O Pater Omnipotens, resides qui in culmine Caeli,
Sanctificent omnes nomen ubique tuum.
Adveniatque tuum regnum fiatque voluntas
Vsque tua in terris, non secus atque polo.
5
Daque hodie panem nostrum cunctisque diebus
Qui robur foveat corporis atque animam.
Nominibus nostris sicut dimittimus et nos
Dimitte et nobis debita nostra precor.
Ne nos inducas tentemur ab hoste maligno,
10
Liberet a cunctis sed tua dextra malis.
O pater Altisonans, rerum cui summa potestas
Te rogo sis mea lux, praesidiumque salus.
Omne bonum quantum est melius praestantius atque
Esse decet tanto participabilius.