carmina libraria Lucas Gauricus Geophonensis, tractatus astrologicus, 4

Testo base di riferimento: Venetiis, apud Curtium Troianum Navò, 1552


Salve Regina

 

Quae miseros regina foves, salve optima mater;

      Vitaque dulcedo spesque salutis ave.

Ad te clamanus profugi quos Eva creavit

      Prima parens nostri, primaque causa mali.

5

Illius ob noxam miseros Phlegetontis ad undas

      Damnatos saevis eripe turbinibus.

Cum gemitu et lacrimis suspiria cordis ab imo

      Valle sub hac herebi fundimus atque preces.

Eia ergo patrona hominum converte benignos

10

      Ad nos illa oculos, sidera clara, tuos.

Ostende et nobis benedictum ventris Iesum

      Post hoc exilium pignora cara tui.

O pia, o clemens, o dulcis Virgo Maria

      Te rogo pro nobis sancta precare patrem.

15

Excelsum mundi autorem interituque carentem

      Vt nostris tribuat criminibus veniam.

Det pacem, mala quaeque procul pestemque famemque

      Pellat, det fruges terra benigna suas.

Atque tuum gnatum conceptum semine nullo

20

      Ora pro nobis Sancta Dei Genetrix:

Vt nos ipse suis Christus sine crimine dignos

      Pollicitis facias muneribusque sacris.

Detque hostes superare malos regnatoe Olympi

      Post cineres nobis det sua regna Deus.