carmina libraria Petri Mussonii Virdunensis tragoediae, 2

Testo base di riferimento: Flexiae, apud Georgium Griueau, Typographim Regium, 1610


Ad eundem

 

Ergone putri fornice quos senex

Dudum sepultos urnula commovet?

Suprema quos adiudicavit

Funereo Lybithina busto.

5

Exosa coelo machina si caput

Coelo propinquum sublevet, ultimo

Donabit aevo, numinumque

In numerum moritura ponet?

Aut forte Musis sacta sororibus

10

Iovisque nato limina Fulvius

Si ponat, aeternabit omnis

Pone sequens series nepotum?

Aut te Deorum coetibus inserat

Marcelle virtus? Atque vetat mori

15

Si templa virtuti superbo

Aedifices ruitura saxo?

Speres et aevi tempora si fides,

Donata sacris aedibus Attili?

Pioque non ingrata tecto

20

Te pietas Acili beabit?

Non sic superbi marmoris aequore

Vel celte quicquid scripseris, hoc edax

Absumet aetas, sic Deorum

Sic pereunt monumenta Regum

25

Inscripta vivis nomina mentibus

Aeterna restant unica sic tuum

Rudolphe nomen per sequentes

Conspicuum volitabit annos.

Devota Divis atria quae facis

30

Musisque coelorum aemula, nesciunt

Subesse fatorum voraci

Imperio cariemque vincunt.

Vivax Rodulphum concinet aevitas

Spretoque saxi munere te sibi

35

Trans stagna lethes evehendum

Posteritas numerosa tradet.