carmina libraria Ioannes Oporin, bucolicorum autores XXXVIII, 1

Testo base di riferimento: Basileae 1546


Gilb. Cognatino Zereni Pastoritia fistula ad quendam

 

Cum simul emissi Boreas Eurusque Nothusque

Tranquilla turbant aequora,

Navita tum puppim vertit cursumque laboris

Inanis et magni fugit.

5

Sic nos (terret enim magnorum turba malorum)

Carinam amoris vertimus.

Quis te pessime, quis, te non desistet amare

Qui sit tibi fastidio?

Te genuit cautes, eadem fuit et tua nutrix,

10

Nam caute non es mollior.

Cautes assiduis etsi feriatur ab undis

Novit nihil mollescere.

Assiduo neque tu fletu mollescis; at ille

Magis magis duram facit.

15

Quin etiam, si te quis amat, se et credit amari,

Ah quam miser, quam fallitur.

Ante levis tellus, gravis aer, humidus ignis

Fontes erunt non humidi.

Ante etiam curvo caelum scindetur aratro

20

Feretque terra sidera,

Quam tu tu rerum multo durissime Alexi

Amabis hos qui te colunt.

Quantis heu quantum nautis pulsabitur undis

Quae fertur istud in fretum?

25

Vis ut ament omnes et amantes despicis omnes

Crudelibus crudelior.