carmina libraria Ad Vergilii opera omnia loci aliquot a Georgio Leonbergero in gratiam studiosorum editi, 1

Testo base di riferimento: Ingolstadii, in officina Alexandri Weiffenhorn, 1542


Ad Vergilii studiosum Erasmus Vulphius

 

Non sic Vergilium, non sic legeremus Homerum

      Hoc quodcumque legis, si latuisset opus.

Si latuissset enim, nos optima quaeque laterent

      Quae nunc sunt media lucidiora die.

5

Magna sed utilitas magno quaesita labore

      Nec caret ingenio, nec caret artis ope.

Namque tot autores tantos evolvere libros

      Nonne solet longi temporis esse labor?

Est igitur quod agant grates tibi docte Georgi

10

      Qui sibi, qui studiis consuluisse volunt.