Nulla magis Stigios mirantum obsessa corona
Vmbra lacus subiit, postquam divisa triformis
Partibus haud equis stetit ingens machina mundi.
Obtuitu attonito stabant horrentia circum
5
Agmina Penarum sparsoque rigentia villo
Eumenidum tacitis inhiabant rictibus ora.
Regia vis oculis inerat, pallorque verendus
Et vetus egregia maiestas fronte manebat.
Indignata tamen superis irataque Morti
10
Ibat et exiguo defigens lumina flexu.
Iudicis inferni postquam ad pretoria ventum est,
"Iniecit sibi seva manum" canentia Minos
Ora movens dixit; "sit carcere clausa secundo,
Quem sontes habitant anime, quibus ultima vite
15
Cura fuit neglecta sue." Rodomantus acerbo
Iudicio firmabat idem. Iam prendere mestam
Ceperat immanis lictor. Tunc maximus alte
Eacus exclamat - siluerunt turbida late
Tartara; trans Stigiam vox est audita paludem -:
20
"Mortis amor causa est, lucemque coacta reliquit.
Tertia claustra sibi sunt, legibus abdita nostris:
Huc eat, immerite neque hec iniuria nostra
Accedat nunc voce recens: satis aspera vite
Mansit apud superos fortuna et mortis acerbe."
25
Assensere pari circum clamore faventes
Vmbrarum populi et nigri liventia regni
Concilia. Haud aliter quam cum sententia captum
Turpibus addixit laqueis crucibusque vel igni,
Mens bona, que non supplicio, sed sorte movetur
30
Infami, trepidat; tum, si generosior illi
Conditio mortis subito detur, altera frontis
Effigies vultusque alius formatur et extra
Pectoris apparent lacrimis nova gaudia fusis;
Letior ipsa quidem positaque decentior ira
35
Optatos visura locos regina modestis
Passibus ingreditur, iuvenum cui cingit utrumque
Turba latus, veteris repetens quasi somnia vite.
Haud procul a ripa Lethei fluminis illa,
Que capit expositos inamenaque mittit in antra,
40
Planities obscura iacet, que collibus atris
Cingitur. Hic latis eterna silentia campis
Mirteaque umbriferos vetus ambit silva recessus.
Non hic armorum strepitus studiumve frementum
Cornipedum, non cura canum pecudumque boumque,
45
Sed labor et lacrime et longo suspiria tractu,
Et macies odiumque sui, pallorque ruborque
Et malesuadus amor, scelus, ira, fidesque dolique,
Furtaque blanditiis immixta, iocusque dolorque,
Et risus brevis et ficto periuria vultu
50
Crebraque sub raris habitant mendacia veris.
Illa per angustas fauces ingressa, sub ipso
Limine claustrorum laqueo sua colla prementem
Cernit Yphim et nimio consumptam Biblida luctu.
At procul ingenti latitabat Mirra pudore
55
Frondibus ora tegens. Iterum spoliator Averni
Orpheus Euridicen frustra revocare parabat.
Maximus extremo nemorum vagus ibat Achilles
Pallidaque immiti signabat gramina passu.
Adversa regione Paris ceu nota timeret
60
Arma hostis gressu tacito properabat. At illum
Tristior Oenone a tergo et lacrimosa vocabat;
Ipse alio tendebat iter. Tum regia virgo
Et mundo matrona nocens, tot causa dolorum,
Turnus et ipse dolens rapta de coniuge campis
65
Errabant; mediaque duos in valle videres
Solivagos lateri herentes alternaque collo
Brachia tendentes. "Heu felicissima Tisbe!"
Suspirans inquit; placuit servatus Averno
Dulcis amor: tantum nullis inviderat umbris;
70
Nusquam adeo cari meminit deserta mariti.
Nequicquam; namque ille, senex moriturus et annis
Lassandus vite venturus ad ultima, longe est,
Heroumque greges diversaque claustra tenebit.
Postquam Fama fere volitans prenuntia mortis
75
In vulgus effusa ruit, tunc una per omnes
It pietas: tote lacrimis maduere cohortes.
Hunc sors regine, movet hunc iniuria regis,
Qui scelera accumulans maiori crimine crimen
Diluit; hunc ingens duro constantia leto
80
Feminea et nulli non admiranda virorum.
Scipio permetuens iuvenis ne forsitan ardens,
Nunc etiam gemini sceleris sibi conscius, in se
Consulat asperius quicquam, pro tempore blandis
Mitigat alloquiis castigatumque modeste
85
Temperat et curis cupit exonerare malignis.
Proxima sic dubii medicus discrimina morbi
Agnoscens, egrum placido sermone moratur
Ac monet et proprii immemorem velit esse pericli.
Altera nox fessum curis vigilemque sopore
90
Reddidit aurore. Iam Lucifer astra premebat,
Candida iamque dies pelago veniebat ab Indo;
Iam volucrum dulces ullo sine fine querele
Audiri et nocturna silentia rumpere Progne.
Surgit et effusas iusso precone catervas
95
Congregat ac medio sublimis ab agmine fatur:
"Romani proceres felicia castra secuti,
Victores, quos Hesperie tot pressa per annos
Terra tulit, quos innumeris nunc Africa sentit
Cladibus, extremis iam iam sensura ruinis,
100
Intentas adhibete aures et corda precanti
Prona duci. Me vera quidem et comperta profari,
Testis ab excelso prospectans Iupiter esto.
Gloria tam longi numquam michi vana laboris
Causa nec imperii fuerit damnosa libido,
105
Sed patrie pregrandis amor, qui nostra vadosis
Sirtibus Occeanoque alternat castra frementi:
Hoc duce Ripheas nudus transire per Alpes
Non verear, gelidum cum bruma reduxerit annum,
Estivi medio armatus nec in ore Leonis
110
Ethiopum penetrare latus sitientiaque arva.
Nam michi vel dubii certa est victoria Martis,
Vel mors leta quidem; patrie mea vita salusque,
Non michi debetur: pia debita perdere solvens
Nil videor. Nunc ista tamen quo tendere pergant
115
Expediam brevibus. Vos me per cunta secuti
Aspera, supremo mentes aptate labori.
Finis adest summumque decus. Michi menia circum
Cingere propositum et seve Carthaginis urbem.
Aut redit is cui cunta uni sua vulnera servat
120
Perfida gens nostre tantum adversata saluti:
Tum Latio interrupta quies nobisque perennis
Fama venit belli fato querenda supremi.
Aut manet et victum cuntatio sola fatetur,
Indefensa michi, tellus, dabis impia dignum
125
Supplitium: cesos purgabis sanguine cives.
Rurane barbaricis pedibus calcanda fuerunt
Italie: nobis animos tam iusta negabit
Vltio? Quin etiam, quod vel meminisse molestum est,
Menia nostre urbis Capitoliaque alta minaci
130
Cominus ille fremens vix lumine viderit uno:
Nos muros spectare suos que causa vetabit?
Non michi si campis veniat Mars ille secundus
Penorum armatus Stigiaque reversus ab unda,
Quatuor atque truces quos pavit in arma leones
135
Alterno cingant latus ordine, pectora contra
Ferre reformidem: sic me spectata, Quirites,
Vestra monet virtus. At nunc pater inclitus umbris
Occubat infernis, natorumque omnis ad unum
Turba redit: Latius iugulos sic ensis in illos
140
Fulminat. Iste autem per secula cunta superstes
Quid nisi serus honos et nostre gloria dextre est?
Sit vixisse diu finis sibi fructus honesti!
Hac tandem feriere manu, licet aspera iactes
Prelia et adversa Romanos cuspide fixos.
145
Gloria prima tamen mortis tibi cognitus auctor
Scipio, et in tumuli scribendum hoc marmore nomen.
Nunc agite, egregiis animos aptate triumphis,
Vltores patrie. Tuque, o decor, inclite, regum,
Massinissa, ingens, - quem nec turbata fatigent
150
Equora, nec toto descendens Iupiter igne,
Non ferus infesto concurrens numine Mavors -,
Accede et nostris animum sermonibus offer.
Magna tibi hoc bello virtus, multusque deorum
Est favor, agnosco: nunc urbis munera nostre,
155
Munera pro meritis, fateor, tibi parva, sed arram
Maiorum, michi crede, damus. Viden ecce frementem
Cornipedem letum phaleris auroque superbum?
Nescit ut esse loco! fulgentes respice currus.
Cetera quin etiam que circumferre triumphis
160
Romani statuere duces: ut iaspide crebra
Texta corona micat! rutilo riget integer auro
En crather: quantoque manum gravis implicat orbe!
En habitus, sacra quo nil conspectius urbe
Noveris. Ipse animis pridem Romana quid esset
165
Virtus, mortales inter, te nosse fateris:
Quod nescire potes, nulli tam clara solemus
Externo prestare viro; tibi nostra sed uni
Arma habitum titulos nomenque decusque libenti
Mente damus, te participem sociumque licebit
170
Esse triumphorum, nobis quos nostra pararit
Fortuna. In medio sedes tibi certa Senatu
Semper erit nostro; civis monimenta tenebis
Omnia Romulei; stabilem sociumque et amicum
Teque salutamus regem. Tum tu, optime Leli,
175
Hanc auro gemmisque gravem gestare coronam
Dignus habe, captosque trahens primumque Siphacem
Maturabis iter. Pelago stat classis aperto
Et placidum spirante fretum substernitur Austro.
At vos, o socii certaminis atque laborum,
180
Emeritas laudes et premia digna feretis,
Cum nos laurigero Capitolia celsa prementes
Leta videns curru, cum circumfusa faventum
Milia, victorum plausum fremitumque iocosque
Maxima septeno spectabit vertice Roma.
185
Quem michi fata diem numquam mentita propinquum
Promittunt." Sic fatus erat. Iamque undique magnus
Consurgens letusque fremor pulsabat Olimpum.
Ante omnes meritas grates expendere certant
Rex Leliusque duci. Spesque ingens addita regi
190
Abstulit antiquas aliamque in viscera curam
Intulit, ut regni posset protendere fines
Pauperis, hostilesque suis adiungere terras;
Quod sperare quidem sors illius atque potentis
Scipiade promissa dabant. Ceu retibus auceps
195
Aspiciens volucrem subito discedere parvam
Conqueritur, movet exigui spes perdita lucri,
Maior inopina mox et generosior ales
Parte poli tensis si forsitan advolet alis,
Erigitur recipitque animos, spesque ampla futuri
200
Preteriti meminisse vetat; sic prima secunde
Cura parum solido sub pectore cessit amantis.
Victor amoris amorque libidine victa libido est.
Proxima nox alia transivit ymagine somni:
Non habitus, non incessus, non vultus amice
205
Ante oculos, non vox iterum exaudita gementis;
At solium atque urbes, at fortibus oppida muris
Fluminaque et montes lati confinia regni.
Iam rubicunda vagos Eoo litore currus
Aptabat ventura dies, Auroraque noctis
210
Candida pellebat tenebras, cum buccina classem
Excitat et vento tenduntur vela secundo.
Litore iam toto stabat Romana iuventus
Digressu visura suos. Hic verba parenti,
Hic fratri perferre iubet, iubet ille sorori
215
Hic sociis, multumque rogat: confusus in altum
Clamor it et varie resonant per inania voces.
Lelius in medio conspectus amica salutat
Equora; tum ducibus commendat carbasa ventis,
Atque alacres leto respondent murmure naute.
220
At mestus mediaque Siphax de puppe reflectens
Lumina supremum patriam visura locosque
In quibus altus erat, tacitus lacrimosa movebat.
Postquam claustra dolor vocisque repagula fervens
Evicit, talem diffudit ad astra querelam:
225
"Heu tellus adversa deis, heu sidere tristi
Pressa diu tellus! quam nostris attulit arvis
Femina Sidonio fugiens a litore pestem!
Pectoribus nostris animos quos intulit illa
Exul inops mulier metuens atque icta recenti
230
Vulnere! nempe avidos bellorum et sanguinis atri.
Tutius ut fuerat regnum tenuisse vetustum
Et pacem servasse suam! lato equore gentes
Discrevit Natura duas adversaque fixit
Litora; nos mortem mediis quesivimus undis.
235
Quid visum est nostris elementa irrumpere damnis
Et vento pelagoque manus inferre tumenti?
Sat nostro precisa nocens a corpore tellus
Hispana et calidis fumans Trinacria venis,
Quid michi nunc vobisque fuit? Sardinia flatu
240
Pessima pestifero melius latuisse marinis
Eternum potuisset aquis, quo signa furentes
Pertulimus. Puduit spatio requiescere tanto.
Hei michi, non alias sic te, pulcerrima, cernam,
Africa, nec patrii tangent hec lumina colles.
245
Litus ad invisum ferimur. Locus ille sepulcri.
Quis putet? extremis genitum sub finibus orbis
Itala terra teget. Mediis at vita procellis
Irrequieta fuit: sic tristes litia Parce
Distribuere michi, sic dii statuere superni.
250
Hi tibi, qui vires animumque dedere superbum
Omnia miscentem, meritas dent solvere penas,
Hanibal, ingentes quoniam michi causa ruine es
Et patrie natus misere tu causa supremi
Prima mali. Patrias utinam iuratus ad aras
255
Fulmine flagrasses merito! Proh Iupiter, ille
Ille tibi feriendus erat. Nam vindice flamma
Quid iuvat innocuas quercus et saxa ferire?
Heu puer infelix patrie cuntisque tibique!
Tuque deis invise parens, qui dira tulisti
260
Semina bellorum, natis caruisse nefandis
Quanto erat utilius! genitor sed tristis ad umbras
Ivisti, tantos vetitus spectare furores.
Non licuit cupido mundi satiare cruore
Lumina, non gladios; at post scelerata propago
265
Hunc fudit, sevo inferias missura parenti.
Tu certe iam digna luis. Sed, pessime rerum,
Quas penas michi, nate, dabis, qui stagna lacusque,
Qui freta, qui fluvios, qui terras sanguine turpas!
Forte ego premoriar, tua nec sinar ultima presens
270
Cernere supplicia: at Manes penetrare videbo
Agmine cesorum et Furiarum turbine septum.
At, coniunx infida, virum que linquere frustra
Niteris et nostris insultas cladibus, imos
Ad Manes invita preis, solamque videre
275
Te potero et vultus iterum spectare pudendos.
Litore nam patrio, nisi me mea lumina fallunt,
Immemor ille tui turpissimus errat adulter."
Dixit et in gremium lacrimantia condidit ora.
Illum non scopuli, non horrifer Eurus ab antro
280
Terruit Eolio, non monstra vagantia ponto,
Devotum mortisque avidum, gelidumque cadaver
Litoribus Libicis transverso turbine reddi
Optantem tacite, tempestatesque vocantem.
Invidus haud aliter tenuis regnator agelli,
285
Annua cui messis periit spes, optat iniquum
Ver aliis imbresque feros et grandine mixtos
Arboribus frugibusque graves incumbere ventos.
Interea Scipio curarum parte levatus
Carpit iter tumulumque habili munimine cingit,
290
Quem Tuneta vocant, turresque ibi suggerit altas,
Menia precipiti circumdans lignea vallo.
Iamque in conspectu Carthaginis ampla repente
Castra locat: late fugientibus arva colonis
Vastantur; trepidant subita formidine cives
295
Obsessi: solamque viam superesse salutis
Absentem revocare ducem clamore fatentur.
Legatos igitur raptim, qui publica fando
Fata ferant, mittunt, revocentque ad prelia tandem
Vltima et extremos patrie sub morte dolores;
300
Ast alii in Ligurum vallem properante iubentur
Classe vehi atque illis Magonem avertere terris:
Ni redeant, patrie summas instare ruinas.
Ille quidem, quamvis animum gravis ira cruentum
Angeret, adverso quoniam tamen aspera Marte
305
Vulnera passus erat, metuens inimica supremis
Arma malis, statuit patrie parere vocanti.
Interea, blandis traherent qui tempora verbis,
Ter denos oratores in castra senatu
Penorum ex omni lectos ac ficta loquentes
310
Romano misere duci: quorum unus ab alto
Pectore suspirans, lacrimis sic incipit ortis:
"Summe ducum, cui cunta parem per secula nullum
Mundus habet prima numerans ab origine retro,
Visceribus patriis que publica vulnera seve
315
Paucorum fecere manus rabiesque nocentum,
Aspice placatus tandem et miserere, precamur.
Afflictis liceat per te sperare salutem,
Quam cives rapuere feri. Si parcere pulcra est
Vltio, si imperium nobis auxisse receptis
320
Romanum, quam tantam urbem extinxisse repulsis
Vtilius, si victores meminisse vetuste
Prestat amicitie, quam vos presentia tantum
Atque iras pensare novas, ignoscite victis,
Parcite supplicibus, rebus succurrite nostris.
325
Occidimus: prestate manus, hostemque iacentem
Erigite, et nostro sic insultate pudori:
Optima vincendi species, quando hostis amicus
Fit meritis. Sed pretereo speciosa profari,
Nomen amicitie quoniam fortuna silere
330
Nostra iubet; satis est miseros optasse salutem
Et veniam petiisse reos. Per sacra Tonantis,
Per vestros, Romane, deos, ignosce paratis
Supplicium penamque pati. Non nostra negarim
Crimina; sed verum liceat, dux sancte, fateri
335
Te coram: nostro violentus prefuit auctor
Hanibal errori nostrasque cupidine summi
Imperii pavit furias, et velle coegit
Quod sero nunc nolle dolet. Verum ille necesse est
Vt pereat scelerumque ruat cum pondere tandem.
340
Sic illum sua fata vocant: tu nostra benignus
Respice. Si civem crudelem sensimus hostem,
Tu civis pius esse velis, qui diceris hostis."
Dixit et ante pedes iacuit victoris. At ille
Erigit et vultu respondet pauca severo:
345
"Non pacis tractator ego, sed victor et ultor
Sum scelerum Libicas, memini, transmissus in oras.
Quam michi spem Fortuna ferat, victoria quam sit
Prona michi notum est. Sed me tamen ultima vestri
Fata movent: animum nequeo posuisse benignum.
350
Mundus ut agnoscat sic nos pia bella movere,
Vt nostro sit pacis amor sub pectore semper,
Parcimus indignis. Has pacis figite leges
Mentibus, et servare fidem condiscite tantis
Cladibus edocti, superosque et sancta vereri
355
Federa. Bis denas non ultra litore naves
In patrios servate usus; non bella movendi
Ius vobis Populi iniussu; sint prelia nostri
Arbitrii; vestro tellus Hispana subesse
Desinat imperio, vestrisve quiescat ab armis.
360
Insula nulla, freto quod nos inter iacet et vos,
Non, procul a Libico, vivat sibi libera, Marte;
Vincula captivis turpesque auferte cathenas
Victorum pedibus; stet vobis transfuga nullus,
Nullus in Italia Penorum exercitus ultra
365
Permaneat, vestrosque duces remeare iubete.
Sique trium spatio pax, consultando dierum
Quos damus, accepta est, legatos mittite Romam:
Sanciat hanc Populus pacem iubeatque Senatus.
Si minus, at saltem paucis siluisse diebus,
370
Tres liceat noctes per me duxisse quietas."
Dixit. Ad hec Cereris pro tot legionibus addit
Ingentes cumulos atque eris grande tributum.
Illi autem, veluti pacis iam nulla molesta
Conditio foret ac fractis spes nulla sub armis,
375
Omnia suscipiunt leti populoque reportant;
Isque fremens ficto confirmat pectore pacem.
Haud secus ancipiti periurus navita mortem
Tempestate timens, ubi iam spes nulla relicta est,
Vota deis cumulat pelagi tremulaque tumentem
380
Neptunum ter voce ciet Thetidisque marine
Numen et iratum compellat Nerea ponto:
Dona dabit templis, omnem feret ille laborem.
Si redeat tranquilla dies portusque videri
Cominus incipiat, sensim mens perfida tuto
385
Atque inconsulti subeant oblivia voti.
Sic stimulante metu deludunt tempora Peni
Pollicitis, redeat donec ferus Hanibal absens.
Illum tunc vario curarum turbine fessum
Vltimus Italie Brutiorum in monte tenebat
390
Angulus et ludos Fortune et monstra notantem.
Hunc adeunt iussi, fandique peritior unus
Sic ait: "O Libici decus et spes ultima mundi,
O patrie iam sola salus, miserere tuorum,
Quos fera terribili vexat Fortuna tumultu.
395
Prospice pendentem mutata fronte ruinam
Fatorum .........
Iam tua suppositis arderent menia flammis,
Ni procul absentis prodesset civibus ingens
Fama tui: vereorque, miser! ne dum equore lato
400
Huc ferimur, patriis errent incendia tectis.
Namque sub extremum subitosque minantia casus
Liquimus. Imperio atque urbi succurre trementi,
Que revocat fidumque sibi trans equora nomen
Invocat ore pio. Tu vel te redde precanti,
405
Vel causam te te nostre fateare ruine.
Iamque tuus Libicis, nisi me presagia fallunt,
Litoribus reducem frater super equora classem
Alligat. At frustra fratrum modo turba paterque
Martius ethereas rediens invictus ad auras
410
Auxilium ferat afflictis. Non ira deorum
Tam lenis, aut tali nent stamina pollice dure
Parcarum nunc nostra manus. Tibi credita soli
Vita salus decus et miseri sunt omnia regni."
Dixit et invicte lacrimans dedit oscula dextre.
415
Ille perorantem querulo cum murmure semper
Audierat frendensque manus compresserat et se
Torserat, haud aliter quam carmina noxia serpens
Et magicum murmur cursumque vetantia verba
Quando audit, rauco violentus sibilat ore
420
Et sese in nodos sinuoso corpore versat.
Sepe manu frontem percusserat udaque celo
Sepe supercilia extulerat, sepe agmina, rerum
Conscia tam multarum, oculo conspexerat atro.
Tandem mestus ait: "Fatum Carthaginis olim
425
Agnovi generisque mei, fraternaque cervix
Admonuit quid seva michi Fortuna parasset.
Nunc tamen ante oculos iam fata novissima nostre
Vrbis et obscenas videor spectare ruinas.
Heu michi, Carthago, dulcis Carthago! quis et te
430
Et me et tot nostros Latia de gente triumphos
Perdidit? at tacite multos iam sensimus hostes.
Nam revocare fuit, quotiens stipendia mitti
Est vetitum, bello exhaustas quotiensque cohortes
Impleri. Ast odium nunc eminet, atque in aperto
435
Res agitur: retrahunt, et me parere necesse est.
Parebo invitus. Sibi non hinc arroget hostis
Externus. Non me, totiens pessundata, vincis,
Roma, nec Ausonio conspirans robore tellus.
Me cives vicere mei, Latioque meorum
440
Invidia atque dolus pellunt, non Martia virtus:
Nec modo inhoneste poterit tam maximus ille
Insultare fuge Scipio, quam perfidus Hanno
Consiliumque secuta suum plebs ceca senatus.
Ille meas invisus opes famamque domumque
445
Vertere non aliter poterat quam publica nostris
Damna simul miscens: populi me mole ruentis
Opprimet atque una convolvet cunta ruina,
Hostis Penorum et Romani sanguinis ultor."
Talia fervebat rabidus nimioque dolore
450
Insanus, ceu lesus aper, cui spumea mento
Fex riget et duro horrentes stant pectore sete.
Italie procul extremo sedet, inclita quondam,
Vrbs Crotho: pauper claro cognomine portus,
Matutina videns redeuntis lumina Phebi.
455
Picturis hic egregiis ditissima templa
Iunonis fuerant, Graia que nobilis arte
Zeusis adornarat, nimia dederatque per orbem
Religione coli. Nitidas hinc quinque severe
Stabat ymago dee nudasque imitata puellas
460
Et forme decerptus honos, quam corpore in ullo
Se reperire simul quia desperaverat autor,
Abstulit a multis speciemque redegit in unam.
Hoc instructa fuge iam pridem atque abdita portu
Punica classis erat, quoniam variantia fata
465
Militie tantus fortunarumque magister
Viderat ante diu steteratque paratus ad omnes
Eventus. Igitur raptis legionibus huc se
Contulit iratus mundo superisque sibique;
Italico nec adhuc mens exatiata cruore
470
Seva viri ad manes suprema piacula mittit.
Heu miseranda acies miserorum et magna virorum,
Quo tua te fortuna tulit! formidine postquam
Frustra animos tentasse videt, si castra cruenta
Forte sequi et profugam vellent conscendere classem,
475
Sevus inhumana confestim excanduit ira
Longevamque senum, teneram iuvenumque catervam,
Tale nichil veritam, nudam fragilemque et inermem,
Que pellente metu tutis successerat aris,
Obtruncat: calido complentur sanguine templa,
480
Et fremitu tectum omne sonat. Sic ille profanus
Commaculatque sacros postes iurandaque Penis
Iunonis simulacra sue vultusque deorum
Terrificos: gemitu ingenti domus ampla remugit.
Hec sacra contentus diis persolvisse marinis,
485
Dux ferus et celi contemptor maximus alti,
Conscendit puppim victor funemque cruentum
Solvit et Italie flens dulcia deserit arva.
Quam tacitus lacrimansque retro multumque diuque
Prospiciens pelago ex alto quatiensque minantis
490
More caput frontemque plicis maioribus implens,
Murmure terribili sic tandem turbidus inquit:
"Italia, Italia, et rerum caput, aspera Roma,
Quenam vos nostris facilis fortuna repente
Faucibus eripuit? tu quisquis es ille, deorum
495
Maxime, et in nostros nimis importune labores,
Quid michi parta diu momento temporis aufers?
Iupiter, Ausonii defensor perfide mundi,
Quis tibi nostra dedit tot clara decora sub uno
Vertere posse die? Cur non Cannensia mecum
500
Prelia tentabas, si tanta libido nocendi est?
Venisses utinam mediis tunc obvius armis
Armassetque suo se fulmine dextra Tonantis:
Mulciber, Ethnea calibem fornace recoctum
Cuspide densasses in vulnera nostra trisulca:
505
Hinc succincta Iovi clipeum sua nata dedisset,
Palladiaque pater texisset Gorgone pectus
Atque utrumque latus stipassent vana deorum
Numina; torsisses medio, Mars, pulvere currum:
Mortibus ipse gravem vacuasses, Phebe, pharetram,
510
Monstrificumque gerens adversa per agmina robur
Alcides genitorem arvis tutasset in illis!
Vicisset fortuna deos ibi nostra Iovemque.
O michi care comes, consultor fide Bomilcar,
Cannensi cur sancta die tua iussa reliqui?
515
Cur michi non armis durato interque labores
Tantum animi fuerit quantum iuvenilibus annis
Scipiade fuit indomito, qui morte sub ipsa
Audeat Italie nostros invadere muros?
Victor ego extimui victas perrumpere portas.
520
Quis vetuit Romam raptim petiisse cruento
Agmine? quis pactam potuit michi tollere cenam?
Iupiter ipse dolis, non vi, qui nostra futuri
Pectora ceca tulit: quod si tunc ista remota
Tempora Fatorum licuisset cernere nube,
525
Non quicquid celo et pelago terreque deorum est,
Non genus omne hominum nostros avertere cursus
Hinc poterat. Spes nostra quidem et fiducia tanta
Murus, Roma, fuit tibi nunc: discrimine in illo
Nil acies, nil arma tibi, nil menia, nil arx,
530
Sed nostre valuere more. Proh sanguine quanto
Vndassent maria et Tirreni litoris estus!
Quot, Tyberis, rutilo trusisses gurgite in altum
Corpora! quot currus, quot nobilis arma senatus
Aurea, quot flammis ultricibus obruta tecta
535
Spectassem vulgique una sub strage cadentis
Milia quot, specula longe metuendus ab alta!
Quas voces, quos accentus, que murmura plebis
Auribus audissem lirici michi carminis instar!
Nec tamen armorum, cepti nec penitet: urbis
540
Menia conspexi armatus latebrisque coegi
Tot claros latitare duces. Iam nempe notare
Fulminibus nimbisque tuam tunc, Iupiter, iram,
Si mens sana foret, poteram. Quid mixta colore
Flumina sanguineo referam, tempusque sub unum
545
Ticinumque vadis tepidum Trebiamque rubentem,
Montibus adversis genitos tractuque viarum
Coniunctos, testes nostrarum in secula rerum,
Quos Padus Adriacum descendens traxit in equor?
Quid Trasimeni memorem sub gurgite lascas?
550
Sanguine pinguescunt Italo. Satis ampla relatu
Gessimus: Ausoniis annalibus Hanibal ingens
Nomen erit, Latiis numquam delebile fastis
Hanibal. Exiguo restabat summa labore
Fama; sed invidit patrie dux maximus Hanno;
555
Invidere dei sontes." Sic tristis abibat
Hanibal et quarto linquebat litora lustro,
Italie possessa gemens; nec tristior unquam
Vel patriam quisquam vel dulces liquit amicos,
Quam patriam petit ille suam: sibi nempe videri
560
Exul, ab hostili iussus regione reverti.
Mestior has inter curas serasque querelas
Subtrahitur sensim terris. Iamque equore currus
Phebus anhelantes radians condebat Hibero.
Inde vie spatium noxque addita litoris omnem
565
Abstulit aspectum. Tum dux concussa quieti
Membra dedit dubie; certamque obversus ad Arthon
Classis agens curas et sidera nota magister,
Solicitat nautas quibus est custodia puppis
Magnetis ferrique vias spectare sequacis
570
Et simul insomnem studio traducere noctem.
Litora classifragis linquunt famosa procellis
Atque altum tenuisse iuvat. Tum lintea prosper
Fert Aquilo et flatu pellit distenta secundo.
Vix dum pulcra dies pelago surgebat et astra
575
Vndique vicinum fugiebant languida solem,
Cum dextra Italice transmisso pollice plante,
Hic ubi rauca vetant iterum concurrere colles
Equora disiectos, procul exaudita pavorem
Scilla rapax nautis atque irrequieta Caribdis
580
Incutit ancipitem. Sed conscia turba pericli
Leva secant maria et Phebi flectuntur ad ortus.
Iam prope conspicitur fumosi verticis Ethna
Sulfureis innixa vadis olimque Ciclopum
Terra ferax, at nunc trucibus domus apta tyrannis.
585
Iam Syracusanus famoso litore portus
Apparet, sulcantque fretum, quo bella gerentes
Tam longe a patria, Furiis urgentibus, olim
Argolice periere rates. Dux ipse coactus,
Menia prospectans casum testata recentem,
590
Marcelli meminisse sui, cui victa triumphum
Illa dedere, prius diro quam proditus astu
Oppeteret. Surgunt longe convexa Pachyni.
Que dum pulsa legit ventis et remige classis,
Solque diesque ruunt; verum - sic Fata iubebant -
595
Nocte secant fluctus medios ac litora linquunt
Trinacrie pelagique via breviore feruntur.
Lenta per ambiguam fulgebat Cinthia noctem
Et cecis radiabat aquis. Dux pervigil alta
Puppe sedens medius, casus venturaque versat
600
Prelia et eventus dubios finemque latentem.
Talia volventem de circumstantibus unus
Compellat: "Si digna peto, dux maxime, nobis
Exoptate diu, que stet sententia rerum
Nunc animo tibi, nosse velim: ne sperne precantem.
605
Legatus tibi sum patrie transmissus ab ipsa
Atque urbis pars una tue. Te fessa tuumque
Expectat reditum. Numquid, cum litora tanges
Punica, confestim patulo confligere campo
Atque manum conferre voles? An menia primum
610
Intrabis, patrie spes erecturus in arma?
An alia fortasse via meliora tuenti
Consilia apparent? quem nostro Fata labori
Impositura modum reris, quemve affore finem?"
Ille autem: "Quis certa deus sub turbine tanto
615
Consilia expediat? quis det meliora tenere?
Ibimus in patriam, quoniam sic imperat Hanno.
Forsitan et dulces muros prius ipse subibo
Quam Fatum tentare velim, viresque meorum
Spesque animosque prius vultusque habitusque videbo.
620
Sin autem mediis iuvenis Romanus in arvis
Occurrat, pugnare michi sententia fixa est
Atque omnem potius successum sponte subire
Quem deus et Fortuna dabunt." Hic turbidus ille
Conticuit. Senior iuxta, cui flectere clavum
625
Ars erat, annosam tollens ad sidera frontem
Mox freta lata tuens, "Veniam te, Iupiter," inquit
"Neptunumque patrem atque omnia numina supplex
Deprecor, infandas Libie prohibete ruinas
Atque omen prohibete malum. Michi multa videre
630
Vita dedit longos huc continuata per annos;
Nunc tremor invadit mentem timidumque senectus
Efficit. Heu quanto stetimus discrimine contra
Hostiles acies tunc, cum Romana paventem
Castra pererrabant Libiam et Carthaginis ample
635
Menia pulsabant. Tum dux erat optimus illis
Regulus, eximio cui sic Fortuna favere
Blanda videbatur, nichil ut sperare liceret
Afflictis. Quantum tandem - stat Bagrada facti
Testis adhuc - quantum frustra serpentis amice
640
Sensimus auxilium! Latiis namque illa sagittis
Obruitur transfixa fera, et sub grandine multa
Telorum compressa perit - vix iugera campi
Quatuor excipiunt immani mole iacentem -.
Vix tandem tot victa malis Fortuna, remoto
645
Oportuna quidem non dignis mittit ab orbe
Auxilia: ipsa ducem fida Lacedemone mittit
Grecia. Magnificos videor michi cernere vultus
Xantippi moresque graves librataque verba,
Te quotiens, Hanibal, video, quotiensque loquentem
650
Audio. Tu vixdum in lucem tunc editus infans.
Sed quid cunta sequor? victores vincere nobis
Contigit arte ducis sola, Romanaque castra
Romanasque acies Romanaque signa ducemque
Fudimus, et nostras subiit dux ipse cathenas.
655
Hei michi, quid referam? quid me meminisse coegit,
Hanibal, hoc pelagus? namque hic, nisi noctis opace
Inditiis fallor, Xantippum seva sub undis,
Et reditum in patriam mentita et perfida classis,
Demersit. Videor corpus spectare natantis
660
Equore tam vasto et vix brachia fessa moventis.
Dii, que monstra, boni! que mens ingrata nocentum!
Quid voluere sibi? solum qui causa salutis
His fuerat, tali unanimes absumere morte!
Remigis implebam partes, illumque cadentem
665
Et vidi et dolui et presagia tristia finxi
Ipse michi. Vereor summum narrare dolorem
Qui sequitur; sed digna fuit vindicta deorum.
Hac equidem paucos post annos forte tenebat
Impia classis iter, nec longe a finibus istis
670
Incidit in classem Latiam: nempe ipse tremendam
Nostrorum stragem, totoque incendia ponto,
Et volitare trabes, et mixta cadavera vivis
Corporibus, circumque atro freta tincta cruore,
Et victas puppes remosque et sparsa per undas
675
Carbasa, naufragium horrendum, fractosque rudentes,
Vulnera crebra nimis mortesque et in equore luctum
Confusum, tristesque sonos trepidumque tumultum,
Prelia Tartareis Hereboque similima vidi.
Dii michi non aliter faveant, nisi semper ab undis,
680
Donec feda fuit strages, fera bella cientem
Xantippum relevare oculos atque ora videbam,
Subdentemque faces ratibus flammasque per equor
Fundentem, et celo gladios ac tela pluentem.
Nec prius ex oculis abiit, quam classis in omne
685
Dissiluit pelagus, Siculi quod litoris unum
Sardinieque latus mediis disterminat undis.
Libertas equidem Xantippo vindice nobis
Tunc periit: tandemque, precor, trux ira quiescat!
Molliat ille animos: uni satis ultio tanta
690
Vna sit offense. Sed nunc antiqua recordor,
Nam locus admonuit, scelus et vindicta quod isto
Contigit in pelago." Sic questus vertitur inde
Ad levam, medioque retro procul equore Malta
Ante, sed ad dextram Lilibeia litora fervent,
695
Occultantque sinu Frigii monumenta sepulcri.
Sic longam alterno noctem sermone levabant,
Et veterum memores, iam tunc ventura timebant.
Anxia tum tenui succumbunt tempora somno,
Et novus Eoo consurgens Eurus ab axe
700
Lintea complebat facili crepitantia pulsu.
Lelius hec inter perducto rege revertens
Accelerabat iter; namque illum cara trahebant
Iussa ducis profugusque hostis, multumque timebat
Ne sine se fortasse dies foret ultima belli
705
Expectata sibi semper, cum fama repente
Incidit, hostiles pacem veniamque precantes
Affore legatos. Igitur revocante Senatu
Lelius ipse domum repetit. Sic dulcia care
Limina cum peteret iuvenis malesanus amice,
710
Si pater aut genitrix retrahat, vestigia flectit
Lenta dolens pactamque timens amittere noctem.
Fulvius expositos Baiano in litore Romam
Perduxit, comitem quem dederat ipse profectis
Scipio; sed muros vetitis intrare vetusto
715
Consilium de more datur. Stat proxima portis
Bellone sacrata domus, quo tota Senatus
Turba verenda coit, simul et quos miserat hostis
Conveniunt. Hi multa palam quia falsa citatis
Asseruere deis, ira graviore Senatus
720
Accendere animos; pacemque et fedus avitum
Poscentes meruere odium: violata negare
Publica pacta quidem, causamque inferre malorum
Hanibali, cuntosque alios absolvere culpa.
Cepit ad hec varium murmur; tum concitus unus
725
Ex Patribus: "Quoniam pacem petiistis avitam,
Dicite" ait "veteris fuerint que federa pacis."
Omnibus etatis clipeus fuit: illa vetusta;
Se iuvenes, neque tot retro meminisse per annos.
Punica sic patuit fraus et frustrantia tempus
730
Verba parum latuere Patres. Excedere templo
Iussi, abeunt. In tres scissa est sententia partes,
Principibus queque usa suis, quarum una reversis
Consulibus - nam forte aberant -, que summa potestas,
Responsi servabat onus; dignumque movebat
735
Maiestate decus Latia, Liviusque morandi
Autor erat reditus. At contra intacta Metellus
Federa Romano, fuerat qui causa petendi,
Cunta referre duci, nosset quique omnia solus.
Illa sed asperior sententia visa Levini
740
Optima, quae muris pellendos censuit hostes
Exploratores .........
Sic sine pace retro redeunt, sine federe raptim
Et sine responso. Custodia litus ad usque
Mittitur Ausonie, ne quoquam flectere cursum,
745
Neu fraudis moliri aliquid per Punica possint
Ingenia, atque artes nati exercere paternas.
Fulvius ipse etiam Leliusque in castra iubentur
Hec patrie mandata duci non lenta referre:
Pergat qua cepit primordiaque alta sequatur
750
Fortunamque deosque suos, neu pacis in umbra
Destituat ceptumve sinat lentescere bellum.
Fecerat interea pacis spes blanda sequestre
Vt terris securus iter pelagoque viator
Carperet intrepidique errarent equore naute.
755
Hac spe igitur Romana ingens a litore classis
Arma ferens, homines vacuisque cibaria castris
Solverat et gemino sulcabat cerula cursu.
Namque alias Calaris puppes Aquilone secundo,
Flatibus adversis alias Lilibeus onustas
760
Miserat. Has pelago tempestas corripit alto
Dispergitque vagas scopulisque allidit et undis;
Pars pelago submersa perit, pars litus iniquum
Victa petit, secura hostis metuensque procelle.
Omnia tunc poterat celso de vertice Birse
765
Cernere fedifragum et promptum ad periuria vulgus.
Ergo oritur subitus per menia lata tumultus
Inque forum coeunt. Pauci quibus esset honesti
Cura fidesque opibus potior potiorque rapinis,
Pactorum et totiens votis precibusque petite
770
Pacis ab Italia vulgus meminisse iubebant.
Ast odiis alii cecaque cupidine prede
Flagrantes raptim arma fremunt interque tumultum,
Vt solet, a multis melior sententia victa est.
Conscendunt avidi naves. Gisgonius illis
775
Hasdrubal eligitur sceleris dux, isque repente
Egreditur portu sparsasque per equora puppes
Desertasque fuga nautarum invadit: at ille
Fluctibus hinc, illinc inopini fraudibus hostis
Vincuntur facile; paucas maris abstulit estus
780
Demersitque alias; plures rapuere nefandi
Predones. Medias Octavius ipse procellas
Dux secuit classis ter denis puppibus, ac se
Remige defesso sub tuto condidit antro
Montis Apollinei vento iactatus et estu.
785
Scipio tam feda concussus ymagine Fraudis,
Quamquam animos Fortuna dabat Virtusque laborum
Contemptrix, nocuam iustis tamen ille querelis
Tres oratores oneratos mittit in urbem.
Impetus hos vulgi ferus excipit, atraque circum
790
Tempestas lapidum exoritur: fremit impia turba
Intentatque manus, et ni reverentia summi
Forte magistratus intervenisset, in illo
Iura die humani generis calcata fuissent
Cede truci. Trepidi tandem per iurgia et hostes
795
Presidiis fulti exiguis, ad litora pauci
Vix penetrant repetuntque ratem. Iam tuta videri
Puppis ab incursu poterat, iam castra suorum
Cernebant, subito cum tres a litore naves
Erumpunt ex insidiis. Non partibus equis
800
Pugna oritur: castris litus Romana relictis
Agmina in extremum coeunt, clamore vel armis
Succursura suis. At quis succursus in armis?
Vnda vetabat iter. Sed enim conspecta suorum
Signa dabant animos: tandem Romana sagittis
805
Missilibus vacuata ratis conversa maligne
Subtrahitur pugne versis ad litora remis;
Ac nisu valido terris allisa fatiscit
Ipsa quidem, sed vectores tellure petita
Exposuit, cursus et spem frustrata sequentum.
810
Sic lupus invento procul a custodibus agno
Irruit et dentes acuit rabiemque famemque;
Si fuga tunc trepidum rapiat de faucibus hostem,
Insequitur mordetque animis et devorat auras,
Donec ad ignotas caulas et ovilia ventum est;
815
Tum retrahit cursum: terret locus ipse canumque
Latratus viridique sedens super aggere pastor.
Talia dum Peni peragunt, non leta ferentes
Romulea revehit legatos missus ab urbe
Lelius et pavidos Latiis succedere castris
820
Imperat. Agnovit Scipio, nec terna sub uno
Tempore flagitia aut triplex iniuria mitem
Excussere animum. Legatos namque benigne
Alloquitur: "Quamquam primum sint federa vobis
Et superum despecta fides, iusque omne quod usquam est,
825
Non tamen a nobis modo premia digna feretis
Perfidie. Veniet fraudes que vindicet omnes
Vna dies. Nil indignum seu moribus in vos
Ipse meis faciam, seu maiestate meorum,
Nec vestram sequar ipse fidem. Discedite tuti,
830
Mitius armatos inter sub tempore belli
Romanos habiti, quam nos sub pacis amictu
Vos inter." .........
Viribus ipse animisque ingens in tempore bellum
Fervidus instaurat. Libie status ipse paventis
835
Tunc erat; Italia sed iam dux iussus uterque
Cesserat, et varia quamvis regione profectas
Equoris, ac patrie fraternas tempore eodem
Adventare acies passim iam Fama ferebat.
Iamque Mago Ianue solvens a litore classem
840
Alite non fausta pelago se saucius alto
Crediderat, patriam petiturus tramite recto,
Si Fortuna sinat. Sensim turgescere colles
Cedriferi - nulli cedens hic saltibus ora -
Incipiunt, rareque virent per litora palme.
845
Hinc Delphinus adest luco contectus aprico,
Obice qui montis violentos protinus Austros
Reicit, immotaque silens statione quiescit.
Parte alia sinuosa patent convexa Siestri.
Hinc solis vineta oculo lustrata benigno
850
Et Baccho dilecta nimis montemque Rubentem
Et iuga prospectant Cornelia, palmite late
Inclita mellifluo, quibus haud collesque Falernos
Laudatamque licet Meroen cessisse pudebit.
Tunc, seu pigra situ, nulli seu nota poete
855
Illa fuit tellus, iacuit sine carmine sacro,
Hoc michi nunc cantanda loco. Sulcantibus equor
Insula iam Venerique placens a litore portus
Exoritur, contraque sedet fortissimus Erix
Ausonius, Sicule retinens cognomina ripe.
860
Collibus his ipsam perhibent habitare Minervam
Spernentem patrias olei dulcedine Athenas.
Exoritur Corvique caput, tumefactaque circum
Dissiliunt maria et saxis fremit unda vadosis:
Cognitus in medio nautis dorsoque nigranti
865
Arduus assurgit scopulus, cui proxima rupes
Candidior late Phebo feriente refulget.
Post in secessu curvo maris ostia Macre
Cernuntur rapidi stantisque palatia Lune,
Labitur et placidis frangens mare fluctibus Arnus.
870
Hunc supra in ripis sedet urbs pulcerrima Pise.
Hanc oculis digitisque notant, propiusque patescunt
Etrurieque latus spatioque brevissima Gorgon
Ilvaque nobilior rigidisque Capraria saxis
Insula; tum niveo predives marmore retro
875
Linquitur ad levam Gilium, vicinaque contra
Stant iuga de gemino nomen sortita metallo:
Plumbeus hic vertex, illa est Argentea rupes.
Nec procul Herculei devexo monte recessus
Et Thelamonis opus nautisque infestior equo
880
Parvus aquis propriis violenti gurgitis Vmbro.
Dextra sed a tergo ventosi frondea tractus
Corsica restabat. Iamque hinc Sardinia longe
Tabificos aperit colles, hinc aurea Roma
Inque procelloso Tybridis stant litore fauces.
885
Hic postquam medio iuvenis stetit equore Penus,
Vulneris increscens dolor et vicinia dure
Mortis agens stimulis ardentibus urget hanelum.
Ille videns propius supremi temporis horam,
Incipit: "Heu qualis fortune terminus alte est!
890
Quam letis mens ceca bonis! furor ecce potentum
Precipiti gaudere loco. Status iste procellis
Subiacet innumeris et finis ad alta levatis
Est ruere. Heu tremulum magnorum culmen honorum,
Spesque hominum fallax et inanis gloria fictis
895
Illita blanditiis! heu vita incerta labori
Dedita perpetuo, semperque heu certa nec umquam
Sat mortis provisa dies! heu sortis inique
Natus homo in terris! animalia cunta quiescunt;
Irrequietus homo, perque omnes anxius annos
900
Ad mortem festinat iter. Mors, optima rerum,
Tu retegis sola errores, et somnia vite
Discutis exacte. Video nunc quanta paravi,
Ha miser, in cassum, subii quot sponte labores,
Quos licuit transire michi. Moriturus ad astra
905
Scandere querit homo, sed Mors docet omnia quo sint
Nostra loco. Latio quid profuit arma potenti,
Quid tectis inferre faces? quid federa mundi
Turbare atque urbes tristi miscere tumultu?
Aurea marmoreis quidve alta palatia muris
910
Erexisse iuvat, postquam sic sidere levo
In pelago periturus eram? Carissime frater,
Quanta paras animis? heu fati ignarus acerbi
Ignarusque mei!" Dixit; tum liber in auras
Spiritus egreditur, spatiis unde altior equis
915
Despiceret Romam simul et Carthaginis urbem,
Ante diem felix abiens, ne summa videret
Excidia et claris quod restat dedecus armis
Fraternosque suosque simul patrieque dolores.