Francesco Petrarca versus ex epistolis, fam. 11, 3

Reference basis text: dispersae: A. Pancheri, 1994; familiares: V. Rossi, 1968; variae: A. Pancheri, 1994

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


Fam. 11, 3.
Ad Iohannem Aretinum Mantue dominorum
cancellarium

Heu magno domus arcta viro! sub marmore parvo

      En pater hic patrie spesque salusque iacent.

Quisquis ad hoc saxum convertis lumina, lector,

      Publica damna legens iunge preces lacrimis.

5

Illum flere nefas, sua quem super ethera virtus

      Sustulit, humano siqua fides merito;

Flere gravem patrie casum fractamque bonorum

      Spem licet et subitis ingemuisse malis.

Quem populo patribusque ducem Carraria nuper

10

      Alma dedit, Patavo mors inimica tulit.

Nullus amicitias coluit dulcedine tanta,

      Cum foret horrendus hostibus ille suis;

Optimus inque bonis semper studiosus amandis,

      Nescius invidie conspicuusque fide.

15

Ergo memor Iacobi speciosum credula nomen

      Nominibus raris insere, posteritas.