Domenico Silvestri epistolae, 1

Testo base di riferimento: R. C. Jensen, 1973

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


1.

Cum mea se liquidis oculis Fortuna videndam

      Prebet et adversum lumina flecto locum

(Nam quotiens promissa michi Sors prospera profert

      Pollicitis totiens excidit ipsa suis)

5

Sepe ego captare solitis meliora putavi.

      Sepe est frustrata spes mea; sepe ruit.

Quod Sors de se quodque alii de Sorte locuntur,

      Credideram, ut sponsum solveret illa suum

Vtque foret ceca, quisquam quia noverat orbam

10

      Luminibus. cinctam mille set esse puto.

Hanc quotiens capere quaquam de parte volebam

      In cunctis totiens partibus Argus erat.

Si, Fortuna, fores usu privata videndi,

      Vt perhibent, aliquo deciperere loco.

15

Sunt oculi set mille tibi quibus omne nephandum

      Tu spectas facinus, et scelus omne facis.

Heu scelerata quam diceris impia motu

      Ducere tu non es tangere digna rotam.

Sed celeri potius Ysionis ipsa ligeris

20

      Inque sui subeas detineasque vices;

Vtque feras penas que vexant Bellides, undis

      Semper in exaustis precipiteris aquis;

Vtque tuum iecur a rostro poscatur adunco

      Tantaleamque famem sustineasque sitim;

25

Sisiphe, tu poteris iam iam dare membra quieti,

      Si sibi quod meruit munus habere datur

Denique; cumque suis furiis exerceat omnis

      Ortus eam! meruit. seque suosque focos

Fervet agens calamus, infandi et plura dolores

30

      Scribere me cogant; sic set arare nocet.

Prestat enim tales animo sedare furores

      Et que non possit talia nolle loqui.

Quod michi difficile est ideoque ad vestra recurro

      Consilia ut citius transeat iste dolor.