Antonio Baratella ecatometrologia, 12

Reference basis text: R. Marconato, 2002

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


12. ad Tergulam flumen Campipetri

Nunc rus Honara iam oppidum Tergulam producit.

Qui fons liquore temperas multiplices agellos.

Facis paludes nemoribus fluctu licet pusillas;

Cancros alumnus parturis et lucios trutasque,

5

Cum piscibus aliis ad esus congruis venustos.

Ruris tot esus scit, scit hos esus famens viator.

Vndis ephebos et ephebas sepius remulces,

Dum tu lapillis vortice alludis celer meatu.

Lavandulam tu gurgitem complecteris vicissim

10

Augetis undis, sic uterque sitis unus gurges.

Quandoque turris segregat vos raptibus divisis.

Dividere socios est scelus, sodalitas dulce bonum est.