Matteo da Orgiano epistulae, 4

Testo base di riferimento: A. Hortis, 1878; B. Morsolin, 1887-88

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


4. ad virum egregium Antoniolum de Arisiis
illustris Domini nostri Virtutum Comitis
Cancellarium, Matthaei de Aurelianis Vicentini
in terra Viqueriae relegati, eo quod fuerat
Cancellarius Domini olim de la Schala,
ob liberationem suae relegationis Epistola

Optime vir, famae radio venerabilis alto,

      Di tibi, quis egeo, gaudia plena ferant.

Te rogo, dira velis quaecumque levare precando,

      Quae patimur, rebus cernis ut esse locum:

5

Anguiferumque Ducem poscas, et poplite flexo

      Tollat ut exilii dira precare mei.

Heu! patriae fines ullo sine crimine liqui

      Proscriptus, nota iam tibi cuncta reor.

Est procul hinc coniux, procul est carissima proles

10

      Parvula, quae victu forte famescit inops.

I, precor, et Dominum pro me lenire potentem

      Non timeas, culpa nam mea poena caret.

Fac, precor, ut nostros mores inquirat: iniquam

      Si sortem demat, cetera labe vacant.

15

Certe ita comperiet vero formatus ab ore

      Dux meus: o utinam talia nosse velit!

Si Veronenses Princeps formidat et odit,

      Quid Vicentini promeruere sui?

Hi rectam servare fidem didicere sub omni

20

      Pondere. Quantus honos, intemerata fides!

Non igitur meritum patior. Non ulla Veronae,

      Dis grates! sed me Cimbrica gignit humus.

Forte mihi, si qua est, nocuit pro crimine virtus,

      Magnaque supplicii causa fit illa mei.

25

Namque ad me veniens de caris rettulit unus:

      Quid fles? Ingenio pelleris ipse tuo.

Nec minus ampla fides patriis te pellit ab arvis:

      Pro meritis igitur dira malumque fero.

Hei mihi! cur nostro iam virtus ulla resedit

30

      Pectore, si nobis debuit esse nocens?

Haec nos ignavis latebris torpescere non est

      Passa, sed illustres fecit adire domos.

Nam, modo prostratae steterant dum culmina Scholae,

      Primum Cancelli me videt esse sui.

35

Cui ego constanti, vereor nec dicere, mente

      Fidus eram, potui rebus ut esse suis.

Immo ego tum mecum stabili nil maius amico

      Rebar, nec firma sanctius esse fide.

Ergo relegavit nos virtus ipsa fidesque.

40

      Quas decus et meritam tradere rebar opem.

Heu, heu quo pergam? Fortunae livor iniquae,

      Acrius incumbens, deteriora tulit.

Nam dolor Aonidas fugat is mihi corde Sorores,

      Nec scio qua profugus accola factus eam.

45

Si tamen arripiat Princeps a clade benignus

      Me tali, et redeat, quae fuit ante, quies;

Si dabit et sacras, resoluto pectore, Musas

      Nos colere, auxiliis si volet esse meis,

Quot titulos laudesque suas a carmine nostro,

50

      Quotque suis bellis sumpta trophaea canam!

Nec dubitet. Constans et saecla per omnia fidus

      Servus ero: aeternum est id mihi propositum.

Si tamen ista tibi referat Dux, (credere verbis

      Abnego) fac rebus nos dare posse fidem.

55

Artificem laudabit opus: dic ipse probare

      Nos velit: exequitur mox mea dicta fides.

Ergo age, laetiferum cupias auferre dolorem,

      Vt potes, atque tua fac, precor, arte cadat.

His et Paschinum promptum gratumque videbis,

60

      Quem virtutis amor, non mea facta movent.

Non ignara mali miseris succurrere discat

      Mens tua, nos isto pondere, care, levans.

Et debes. Studii paritas commendat et offert.

      Me tibi quod gessi sorte favere: Vale.