Campanino epigrammatum libellus, 6

6. ad Cosmicum

Omnes dum Veneti luti colonos

Audax, Cosmice, dicis esse ranas:

Ranam te quoque iure nominare

Possum, sed lepidae sonus Thaliae

5

Dulcem te mihi dicit esse cygnum.