Campanino epigrammatum libellus, 21

21. ad Fabullum

Quas dictant mihi calculationes

Magnorum et strepitus negotiorum

Magna voce probas, Fabulle, nugas.

Sic pulchra referes nitere forma

5

Thersiten niveumque sic vocabis

Nigrum Memnona, sic erit disertus

Nunquam verbera qui tulit magistri.