Campanino epigrammatum libellus, 22

22. ad Appium

Mittat cum tibi villicus capellam,

Venator leporem ferat fugacem,

Piscator calamo tremente captos

Donet pisciculos, nec urbe tota

5

Sit qui te vacuo sinu salutet,

Daturum tibi quid putas poetam?