Campanino epigrammatum libellus, 25

25. ad Parthenium

Quamvis te labor urgeat molestus

Et rerum assiduo teraris usu,

Scribis carmina tu tamen diserta,

Tamquam Pieria fruaris umbra.

5

O magni ingenii potens acumen,

Quod mille faciunt latere curae!

Vates cum tibi denegetur esse,

Non potes tamen esse non poeta.