Campanino epigrammatum libellus, 38

38. ad Iulium

Romanae decus unicum Minervae,

Flaccum qui revocas diu sepultum,

Nec tubam sinis interire Sili,

Vive perpetuo tuis Latinis,

5

Donec te duce sentiat peremptos

Redditos sibi Romulus poetas.