Campanino epigrammatum libellus, 48

48. de Severo

Sint apri licet Vmbriae remotis

Capti finibus et pares Britannis,

Hos laudat minime caduceator

Gallorum et pretii putat pusilli.

5

Sed cum reddidit aureus Severus,

Miratus pueri nitentis ora,

Munus auriferum vocare coepit.