Campanino epigrammatum libellus, 50

50. de Severo

Non casses laqueique circitorum

Cepere has lepores levesque cervos,

Vltro sed nemore et iugis relictis

Sectati ingenuos pedes Severi

5

Mortem non timuere nec capistros.