Campanino epigrammatum libellus, 54

54. ad Severum

Non si Sarmaticas coles pruinas

Extremum aut Tanaim bibes, Severe,

Nostro pectore decides: manebit

In te mens mea semper et remotum

5

Horis omnibus usque te videbo

Et ficta fruar allocutione.

O, quae candidulum meis remittes

Votis incolumem, dies notanda,

Dum vivam, oceani nitente gemma!