Campanino epigrammatum libellus, 58

58. ad Catullum

Ibis maxima pars mei, Catulle,

Nostri sed memor: hoc satis dolenti,

Si memor fueris, dabis sodali.

Heu sors instabilis tenore nullo,

5

Quae nil quod placeat facis perenne!