Campanino epigrammatum libellus, 61

61. ad Calenum

Flores nubilus ut perurit auster

Et laetas segetes vorax retundit

Et vites populatur et racemos

Densa grandine concitatus imber,

5

Autumnum sterilem ferens colonis,

Sic nati ingenium tui, Calene,

Indocti schola conteret Suilli.