Campanino epigrammatum libellus, 69

69. ad libellum

Sit iam nequitiis modus, libelle,

Nam bilem totiens pudet movere

Doctis auribus et choro diserto.

Nugarum satis et facetiarum:

5

Hos lusus fugiunt severiores,

Notant naribus et subinde aduncis.

Sit iam nequitiis modus, libelle.