Campanino appendix, 1

1. ad Platinam Campanus

Quid longae mihi lucubrationes,

Quid prodest studii labor tenacis,

Si tales chelys exitus datura

Tormenta et pretium futura plectri?

5

A quanto melius ligone terram

Versare et domitos boves fuisset curvo,

Platina, subdidisse aratro!