Campanino appendix, 7

7. ad Ioannem

Ioannes, Venetae decus Camenae,

Quondam, dum licuit, mihi fidelis,

Sic te candida, sic beata quondam

Integrum omnibus augeat senectus

5

Et sis in Veneto bonus senatu!

Si nostri superest, ut esse credo,

Cura et Pieridum novem minister

Servas quos tibi fudimus liquores,

Si nobis retines fidem priorem,

10

Huc mittas celerem brevemque chartam,

Quae me tam recreabit una...

Quam gaudet posito labore festus

Colonus, glaciem Canemve dirum

Qui sensit miser acriore caelo.

15

Nam donec nivibus tegentur Alpes,

Dum Libys tumidos dabit leones,

Dum septem iuga Romuli manebunt,

Dum fulmen Iovis audient Epiri,

Hoc te pectore continebo semper.

20

Sed dum altae nivibus tegentur Alpes

Dum Libys tumidos dabit leones,

Dum septem iuga Romuli manebunt,

Dum fulmen Iovis audient Molossi,

Tu hoc sub pectore vixeris perennis.