Campanino appendix, 8

8. ad Pomponium

Fortunae, gladiis trucique fato,

Pomponi, rigida resiste mente,

Nec te sors mala nubilumque tempus

Oblitum faciat severitatis.

5

Virtus difficili labore crescit,

Ornat plurima militem cicatrix

Et robur bona Reguli vetustas

Laudavit; Mario fames sitisque

Et canna toleratus in palustri

10

Somnus perpetuum dedere nomen.

Sic nobis quoque carcer et cruentis

(Saevum!) funiculis retorta membra

Et quicquid patimur laboriosum,

Cum deus nitido favebit ore,

15

Fiet maxima protinus voluptas.