Campanino appendix, 9

9. ad quendam

Fulginas, patriae nitor Camenae,

Quondam, dum licuit, mihi sodalis,

Si nostri superest, ut esse credo,

Cura, si veteres ioci, lepores

5

Nondum deciderint, amicus atque

In tantis remanes mihi procellis,

Ne, quaeso, a solita sodalitate

Mentem dimoveas, perennis uno

Sed semper maneas tenore fidus.

10

Non semper glaciem Canemve dirum

Colonus patitur, quiescit atque

Interdum posito labore festus,

Nec me perpetuis acerba curis

Fortuna afficiet cadetque livor:

15

Qui si perstiterit malusque nolit

Vivum linquere, mortuum relinquet.