Campanino appendix, 10

10. ad quendam Contarinum

Quondam, dum licuit, frequentiores

Mittebam tibi, Contarine, nugas,

Nugas rusticolae rudisque Musae:

Me nemo e Venetis petiit lacunis,

5

Cui non continuo darem Camenas

Ad te vel Numidam tuum ferendas.

At nunc carcere sordido sepultus

Si sum dissimilis mei silendo,

Da, quaeso, veniam pio timori:

10

Nam non deposui sodalitatem

Intra viscera fida sempiternam,

Heu, sed me vetat acris ira fati

Et versutia temporis maligni.