Campanino appendix, 11

11. ad eundem

Dum celsae nivibus tegentur Alpes,

Dum Libys tumidos dabit leones,

Aegyptus segetes, rates Hiberus,

Durabit pietas, fides amorque,

5

Contarine, tuus: loquentur omnes

Gentes quod Numidae tuo dedisti,

Nec ulla Alvisium tacebit aetas.

Fac perstes modo nobilemque mentem

Firma perpetui nitore amoris:

10

Nam vivit Numida et truces sagittas

Fregit Tartareae malignitatis.

Vix credes, puto, cum repente vatem

Laetus in Veneta videbis urbe,

Ni Byzantiacum sequatur axem.