Guarino Veronese carmina, 10

Testo base di riferimento: I. Thomson, 1969; A. Manetti, 1985; Donatella Manzoli, 2000; R. Sabbadini, 1915-16-19-95; H. W. Wittschier, 1968; E. Peverada, 1982; F. Borsetti, 1735; C. Pascal, 1910; D. Marsh, 1998

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


10.

Cui, Francisce, novam potius reserare licebit

Laetitiam atque hilari nascentis pectore sensus

Quam tibi, qui solide semper mea gaudia gaudes

Et cui iam pridem secretas promere curas

5

Sum solitus? Cum praecipue communis honores

Ferrariae invitent, patriam quam iure secundam,

Nutricem vero primam venerorque coloque.

Hanc equidem in caelum tollebam laudibus urbem,

Quod ....

10

Et cives clari, populus numerosus, abunde

Divitiis longe variis lateque vigeret;

Fertile quod nutrit diversis frugibus arvum,

Exornat quod flava Ceres; quod fortibus undis

Tutatur pater Eridanus gladiosque feroces

15

Submovet hostiles, nemo ut populator oberret,

Atque idem clipeum praestat fructusque benignos.

Marchio magnanimus, laetae super omnia pacis

Insignis studio, cultor quoque Palladis ingens

Florentes miti populos dicione reservat

20

Martis ab incursu; dum circum perstrepit orbem

Armorum fragor et caedes, incendia, luctus,

Tibia nos ludique tenent, festa, otia risus.

Grandior huic vitae cumulus felicis honorque

Filius accedit, forma speciosus itemque

25

Religione magis, iusti servator et aequi,

Dulcior affatu, spes et solatia cunctis;

Cognita finitimis passim praeconia nuper.

Altera sed mulcent nostram nova gaudia mentem,

Seu speciosa magis vocitem miracula; nam res

30

Grandis et insolita, cygno quoque rarior atro,

Offertur, primos revocer quasi lactis ad annos.

Ecce Ludovicus, cui sunt cognomina Sardo,

Ferrariam illustrans matrem, nova germina spargit,

Quis laudem eximiam nostrae disseminet urbis.

35

Constabat leges sanctas romanaque iura

Huic infusa viro, quis nosset civibus atras

Sopire et lites durosque resolvere nodos,

Ad cuius voces populus concurrere, quisque

Ambiguos sensus certatim ponere, dicta

40

Certa referre, velut vatis folia ipsa Sibyllae

Mortales petere aut oracula Delia quondam

Rebus in incertis cupiens audiverat orbis.

Hanc equidem nobis dimissam caelitus artem

Crediderim, qua se quaque oppida quaque penates

45

Et pretii stimulis regerent poenaeque pavore.

Haec stabilit populos, reges certo ordine, gentes,

Hanc inter fortes sceptrum tenuisse videmus.

Roma Numan talem celebrat Sparteque Lycurgum,

Creta potens Minoa, Solona tulistis Athenae.

50

His igitur Sardum claris virtutibus olim

Instructum noram; sed eas patefecerat usu.

Nec minus occultas naturae expromere causas

Assuerat doctaque palam producere lingua,

Tempora si quando tulerant sermoque vocarat.

55

Insperata meas sed enim perfertur ad aures

Fama viri, potius vatis per saecla verendi.

Nam sua doctiloquis educta canoribus umbras

Carmina deseruere malasque exosa tenebras

Nobile lumen amant volitantque per ora, per aures,

60

Qualia iam priscos legimus cecinisse poetas.

Ardua materiem profert inventio; divas,

Castaliam totam, totum in praecordia Phoebum

Inspirasse putes; concinnus iungitur ordo;

Haud alios instructa locos iuraveris ipse

65

Sortiri potuisse, chori de more venusti.

Cum sale mel nectarque putem inspersisse Camenas

Versibus, ingenio sic par se vena maritat.

Haec ubinam latuere, quibus velata latebris

Se implicuere prius? Curae, convivia, sermo,

70

Incessus, requies, votum communia nobis,

Dum nos Rodigium caeli melioris haberet

Et daret hospitium pestis terrore salubre;

Num tantilla quidem perceptae signa poesis

Edidit aut Musarum ullum patefecit amorem?

75

Vnde repente tamen tam tersi pectore cantus

Tamque pedes puri, numeri sine corde canori?

Vis memoris divina animi, puerilibus annis

Qui concepta tenet studiisque assumpta tenellis

Dedidicit nusquam; sic quosdam somnia vates

80

Antexpectatum memorat peperisse vetustas,

Sic primo lauri gustu eluxisse poetas.

Salve igitur patriae decor ingens, inclite Sarde,

Salve o Pieridum decus, huius gloria saecli!

Perge modo et quantum leges tua nomina tollunt,

85

Per quas antistes iuris vocitaberis usque,

Tantum iura simul legesque ornare Camenis

Adiunctis studeas. Fuit haec, fuit optima quondam

Temperies, artes arcta viguere catena,

Altera ab alterius pretio pendebat, amicam

90

Deposcebat opem socioque valebat honore.

Ast ubi desidia fervensque cupido peculi

Invasere animos, iunctas malesana diremit

Luxuries; una tantum contenta triumphat,

At viles alias tacitasque oblivio fecit.

95

Sed tu, Sarde, rudes vulgi contemnito morsus

Et tua iam reduces firment exempla Camenas,

Teque auctore ausint profugas iunxisse sorores.

Splendida se quantis doctrinae gratia tollet

Laudibus; hanc omnis cupide sectabitur aetas;

100

Grata seni, dulcis iuveni, solamina moestis

Rebus et ornatum celebrem allatura secundis.

Tales Aonia pleni dulcedine vates

Flumina, saxa, feras suavi testudine secum

Traxere, ursorum rabiem iramque leonum

105

Demulsere famem, morsus pressere luporum.