Guarino Veronese carmina, 39

Testo base di riferimento: I. Thomson, 1969; A. Manetti, 1985; Donatella Manzoli, 2000; R. Sabbadini, 1915-16-19-95; H. W. Wittschier, 1968; E. Peverada, 1982; F. Borsetti, 1735; C. Pascal, 1910; D. Marsh, 1998

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


39.

Phoebus anhelantis et Eoo ab limite fessos

Vt pertinxit equos in Hibero gurgite, suetos

Frondibus ambrosiae nutriri, labitur imis

Interdum terris, pastoria tecta gregesque

5

Invisit; duris herbis, cum lacte polenta

Vescitur et, positis fidibus, captatur arundo

Stridula; fit pastor qui lucem ferre solebat.

Tu quoque, clare Thomas, celsae penetralia linquens

Pallados et solitus menti caelestia dudum

10

Pabula partiri, gramen rimaris et escas

Agrestis, humilesque meas dignaris adire

Aediculas. Sumes quod desuetudine longa

Sum tibi nunc rauci modulatus gutture carmen,

Qui iubeas cygno querulam certare cicadam,

15

Quod tua magna mihi virtus, sapientia vivax,

Ingenium placuit, dulces placuere Camenae,

Nec tenebras sed lumen amo, colo, laudo, fatebor.

Non errore vago, caeco nec amore tuarum

Rerum iudicium, sed recto examine feci

20

Nec quia te totis animis complector et arcto

Pectore, sic statuo, sic stat sententia de te.

Ast cum te magnum divinae Palladis artes

Ornarint, talem cum te monstrarit Apollo,

Dilexi tacitumque tui reverentia cepit.

25

Haud igitur verax de te censura fefellit

Doctiloquis quam crebra refert tua gloria dictis.

Non ego blanditor, non e Sirenibus ullas

Ediderim voces. Quid blandimenta profarer?

Iam satis ipse tuo videor donatus amore,

30

Sponte tua satis et placui; virtutibus unus

Testis ad innumeros et fautor laudibus adsum.

Cur fugio quaeris pharetratae spicula mortis

Cumque stet arcitenes cur dem mea terga minacis.

Credo pusillanimum cupis et vocitare paventem.

35

Sic natura iubet, vitae dux certa beatae,

Sic socia affirmat ratio: exitialia vitem,

Perniciosa gradu fugitem quamcumque citato.

Haec lex prima omnis animantis instruit, ut se,

Vt corpus tutentur et hinc mala noxia quaeque

40

Declinent, ut cuncta petant studiosa salutem.

Quid referam dentis, cum duris cornibus ungues,

Rostraque, perpetuos villosis pellibus armos,

Antra, salutiferos cuneos, latebrasque repostas,

Quae natura dedit tela aut tutamina mater?

45

An nescis fortem dicendum saepe fugacem,

Nec fortem quicumque audet formidinis expers?

Ille gubernator fortis qui sponte, furentis

Cum miscet Nereus fluctus saevitque procella,

Obiecit pelago navem, si tuta propinquos

50

Praestatura sinus invitet terra vocetque?

Hic ne virilis erat ductor qui voce catervas

Continet atque minis, numero cum maximo et armis

Incumbens hostis caedes intentet acerbas?

Dic, tibi cur requiem et post corpora fessa soporem

55

Suppeditas? Epulis et amico vescere potu?

Quod si iter ingresso cum grandine densior imber

Ingruat arboreosque parent curvamina ramos,

Obtulerint prope sese oculis tecta hospita, cursum

Intrabis, vel dum tete obruat unda manebis?

60

Haud me terruerit mors, haud discrimina cuncta

Ne decor atque decus maneat, servetur honestas,

Certa fides sacris; et prisci vera Platonis

Argumenta reor quibus est mors ipsa beatam

Vestibulum ad vitam, modo si praecesserit insons

65

Vita, gravis meritis, metuens pietate tonantis,

Iusta, nocens nulli. Nihi est quod vita beatum

Promittat praesens, ubi maeror, vulnera, morbi,

Luctus et insidiae, exilium, pavor, orba senectus.

Haec: etenim fiunt mundanae munera vitae,

70

Quae ne vita quidem, si nomina vera loquamur.

Hic mortis regnum, corruptio possidet omnia,

Interitus latam importat cum caede ruinam.

Denique nulla potest tam formidabilis esse

Mors homini, sceleris quam mens sibi conscia diri,

75

Atque expectatis acres cruciatibus ictus,

Quem vivum obrodit vultur, phlegetontius ignis

Excoquit, Eumenides atrum admovere colubrum.

Nec mors terrificat, post hanc tormenta minantur.

Non haec sacrorum, non haec documenta Platonis,

80

Vltro necem ut subeam, vel ut immatura lacessam

Fata, nec Empedoclis de more ferocior Aetnam

Insiliam ardentem, durumve imitando Catonem

Ipse manum gladiis in viscera pronior armem.

Nex his haud felix (post poena timenda est)

85

Qui letum "peperere manu lucemque perosi

Proiecere animas". Pyhagorica musa vetat nos

Ante ducis iussum e vitae statione redire,

Quam vigili cura servandam tradidit usque.

Quod pater omnipotens pereuntis conditor orbis

90

Caelitus ingressus clauso clausoque regrussus

Idem utero nostram captans de corpore carnem

Virginis almai, generisque magister et auctor

Humani, cum iam saevo premeretur ab hoste

Instaretque illi nex praematura, rigatos

95

Se ad Nili campos profugus cum matre recepit.

Quid lymphas, frondes, lapides, animalia, truncos,

Gramina, quid numerem variis monstrata medelis

Corporis ad curas hominum sanandaque membra?

Aut contra mortes, frustra aut generata fatere.

100

Quid tam longa viro sumenda oratio docto est?

Quod si prognatis vitam produco, quid? Ipsum

Argueris? Non est natorum cura gerenda?

Quorum animo et membris studiis atque arte medendis

Me rex aetherei dudum praefecit Olympi.

105

Fac me deserto tutorem et patribus orbo

A praetore datum. Si rem socordius ipse

Officiumque bonae fidei secutus omittam

Iudex forte sedens solves in rostra citatum?

Ambiguus pueris est exitus: istius ergo

110

Consilium capto, quo mentem in corpore sano

Incolumem teneam. Quia pravos esse necesse

Haud videam, scita quam praeditus indole quisque est.

Quis ego ne desim munus navare paternum

Sedulus incumbo. Studium quid possit et usus

115

Ignorat nemo: ingenium ad contraria mutat

Saepius. Arte vides pavidos mansuescere cervos;

Trux leo, quem trepidare genus solet omne ferarum,

Contremit inspecta minitantis fronte magistri,

Terribilis ursos varios vidi edere ludos

120

Imperio domini. Quicquid fortuna datura est

Ipse lacertosos morandis ordine natis

Agricolas imitabor, agros qui scindere nunquam

Vomeribus cessant, domitare ligonibus arva,

In segetem fruges deponere; nubila quanquam

125

Terrificent animos, ventus, vis grandinis, imber;

Interdum gravidos decussit turbo racemos.

Hactenus est lusum. Valeas et si qua petuntur

Vlterius, loquere tecum et dehinc tu tibi censor,

Tu tibi sis vates. A te responsa dabuntur

130

Docta tibi. Ad nostras ne progrediaris arenas,

Mellifluis Heliconis aquis assuetus amoeni,

Neu solitas pasci Musarum cantibus aures

Turpiter obtundi picarum murmure coge.