47.
Qui facis arguta reducem me a morte Camena
Posteritate frui, nunc Styga quid timeo?
Quas tibi tam suavi reddam pro munere grates,
Musarum, Antoni, stirps, decor atque decus?
5
Magnus ut Hippolytum validis Epidaurius herbis
Ad Superos traxit ex Acherontis aquis,
Ac velut Eurydicem Stygiis revocabat ab undis
Orpheus blandiloquae carminibus citharae,
Sic mihi post obitum lucem das, Virbius alter
10
Vt sim; detergis tempus edax modulans.
Quod si lege forent Parcarum stamina fracta,
Non sectandus eram fletibus et gemitu.
Mors haec, non vita est, cumulis obsessa malorum;
Ille est omnimodis vita petenda bonis.
15
Dii, precor, aonio plenos tibi fonte propinent
Haustus et stringat laurea parta comas;
Laudibus aeternis post te sis ipse superstes
Atque per ora virum tempus in omne voles.
Tu modo grandisonis, post inclita gesta, Philippum
20
Versibus Anguigerum tolle, decus Ligurum,
Cui quantum tribues Musarum munere vitam,
Tantam suscipies vivus honore ducis.
Ille in te vivet illoque per omnia vives
Saecula, dum Latium carmina docta colet.
25
Care, vale, Antoni; iubeo salvere Catonem,
Quem virtus, leges, quem benefacta probant.