55.
Si mihi par voto ingenium fandique facultas
Afforet et magnum redolerent pectora Phoebum
Labraque proluerent pleno cratere Camenae,
Versibus aggrederer dignas extollere laudes
5
Pro meritis, Pisane, tuas, ut vividus omne
Exuperes aevum, sic post tua fata superstes
Pubescas servesque novam per saecla iuventam,
Qualiter accenso post se iuvenescere fertur
Assyrium phoenica rogo et de morte renasci.
10
Quid faciam? Licet eximias in carmina vires
Mi natura neget, non saltem grata voluntas
Defuerit, nostrumque olim testetur amorem,
Quos animi veteri iungit concordia nexu.
Qualiacumque loquar, sat erit tua nomina servem.
15
Haud decet ut, celsos ornans heroas honore,
Induperatorum faciem sagulumque vel arma
Nobilitans, cunctis ut sit clamare necesse
"Sic oculos, sic ille manus, sic ora gerebat",
Principibus vitam divina ex arte perennem
20
Magnanimis tribuens, iaceas neglectus ab omni
Eloquio exclusus. Sinat hoc impune Minerva?
Non sinat hoc, natale solum quod laude celebras.
Principio cuncti patria laetamur eadem,
Quae nos ambo creat germanaque nomina praestat,
25
Cui decus et famam per longas porrigis oras,
Cum te multimodis pangas virtutibus atque
Ore virum volites. Prudens, gravis atque modestus,
Munificus propriis, alienis fidus amicis,
Moribus ornatus pulchroque insignis amictu,
30
Maxima Veronae reddis praeconia nostrae.
Caelitus adde datum tantis cum dotibus ingens
Ingenium, artifices digitos doctosque colores,
Quis naturae opera, cunctis mirantibus, aequas.
Seu volucres, seu quadrupedes, freta saeva quietaque
35
Aequora describis, spumas albere, sonare
Littora iuremus; sudorem tergere fronte
Tento laboranti; hinnitus audire videmur
Bellatoris equi, clangorem horrere tubarum.
Noctis opus pingens circum volitare volucres
40
Nocturnas facis et nusquam apparere diurnas;
Astra, globum lunae cernas, sine sole tenebras.
Si gesta hyberno fingis, glacialibus horrent
Omnia frigoribus, frendet sine frondibus arbor.
Seu factum ponis sub verni temporis horam,
45
Arrident varii per prata virentia flores,
Arboribus lux prisca redit collesque nitescunt,
Hinc mulcent avium praedulces aethera cantus.
Singula quid refero? Praesens exemplar habetur.
Nobile Hieronymi munus quod mittis amandi,
50
Mirificum praefert specimen virtutis et artis.
Splendida canicies mento, frons ipsa severo
Sancta supercilio. Quae contemplatio mentem
Abstrahit in Superos! Praesens quoque cernitur absens,
Hic et adest et abest; corpus spelunca retentat,
55
Caelo animus fruitur. Quod cum declaret imago,
Picta quidem sed signa tamen vivacia monstrans,
Hiscere vix ausim clausisque susurro labellis,
Ne contemplantem caelestia regna deumque
Vox interpellet, vociter quoque rusticus, asper.
60
Quae lucis ratio aut tenebrae! Distantia qualis!
Symmetriae rerum! Quanta est concordia membris!
Quisnam hunc artificem divinae mentis et artis
Non miratus amet, venerans canat, imus honoret?
Germanam hanc sanctae genuit natura poesi:
65
Auribus haec subicit res, illa movebit ocellos,
Vtraque corda iuvat aptos formando colores,
Immortale aevum spondent mortalibus ambae.
Hanc magnis cultam ingeniis procerumque ducumque
Et quorum studium est causas tentare latentes,
70
Quis nescit? Clarum in primis tractasse Platonem
Socraticasque manus varias pinxisse figuras?
Pinxerunt Fabius, Lucilius: ambo quirites
Patricii. Verona parens nostra inclyta quondam
Turpilium vidit, cum membra simillima vivis
75
Ederet; hic fuerat tum ex ordine natus equestri.
Canacus, Euphranor, Polycletus et acer Apelles,
Praxiteles et Myrro Polygnotusque, Timanthes,
Munificus Zeuxis pleno celebrabilis ore.
Hic ubi iam tabulae perfecerat arte magistra,
80
Omnibus expletas numeris, donare solebat;
Quis divina queat pretiis mercarier ullis?
Caesaribus multis ea nota peritia, multis
Regibus, haec artes inter petebatur honestas.
His, Pisane, viris numerandum protulit aetas
85
Te nostra et tantus non indignabitur ordo,
Cui decus et laudem possis augere. Deorum
Mendaces illi effigies componere norant;
Tu Patrem aeternum, totum qui condidit orbem
Ex nihilo, sanctosque viros componis eos, qui
90
Religione viam ad superos docuere beatam.