2. epigramma Leonelli marchionis Estensis
Quod nec regna iuvant nec magna potentia saecli
Omnibus exemplo rex Leonellus erit,
Quem mors saeva tulit composta pace regentem
Caelitus imperio tradita regna suo,
5
Tempore quo celebri Studio Ferraria claret,
Cuius pro meritis nomen in orbe tenet.
Quam sapiens prudensque fuit rex quamque benignus,
Conscia sunt Latii fortia facta ducum.
Alfonsi Venetumque manet concordia vivax
10
Iam virtute sua, qua super astra volat.