Antonio Baratella ecatometrologia, 18

Reference basis text: R. Marconato, 2002

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


18. ad Campipetrum oppidum patavum

Campipetrum rusticis ferax

Rura quinquaginta possides

Absque Laureia, duas quod rus

Continet villas sed unum est rus;

5

Quod tibi semper favet libens.

Rus id est primum quod ante stat

Ob decorem multiformium;

Vber es limphis, es uberius

Cerere quavis Libero facili.

10

Tu tamen cum sis potens rebus

Pauper es hominibus utrislibet;

Gente sic quasi vacas intus;

Pestis hoc damnum intulit tibi.

Menia olim plena videram,

15

Tunc eras luxu integer locus;

Feminas mares senes iuvenes

Pace tractabas gazis plenos.

Heus ubi census gaze sunt tot!

Heu gaza moritur perit dum homo;

20

Fune Polycrates oronteo

Perdidit vitam et gazas omnes.

Non erat patavis locus locis

Ditior te nempe Campipetrum,

Monssilex Heste tibi cessit

25

Ere Montagnana quin etiam.

Spes adhuc superest gazis olim

Affluas et hominibus utrisque:

Sentio velle Venetos patres

Alveum Musonis aperire,

30

Quo rates eant ad Adriaticum

Campipetree chorum et redeant;

Mercibus tantis eris dives,

Tunc eris dives gazis hominum.

Rura Campipetri tunc erunt

35

Fertilia, tunc tuaque Laureia

Quam colis Campipetrum fiet

Fertilis; vates et eiusdem

Rite tunc vates canit quisquam

Cum sit exemptus labore animi.