26. ad Zuminianam rus antiquissimum Campipetri
Zuminiana rus opimum possides sub te capellas
Tres sacras, quibus liquorem colligis diu serenum;
In sanctis etiam tibi oppidum recludis ab Noale.
Crisma dat tuus sacerdos ab noalibus catervis,
5
Qui sacerdotes tenentur ad tuum fontem venire;
Canere quin etiam Beata Virgine in tuis sacellis;
Possidere sacra dei, munus stat inclitus mezenti.
Ius tuum serves sacrum pro viribus totis vetustum,
Est nephas perdere suum ius quod diu possedit etas
10
Prisca pomposis honoribus; nihil stat honore maius.
Si tuum ius perderes abre nepotes iure possent
Conqueri convicium tibi vomentes ore pleno.
Es animosum rus trahens originem gente ex vetusta:
Vrbs eras olim potens dum viguit euganie altitudo.
15
Sic fidem fragmenta probent; scripta sic fatentur urbem.
Portus hic aderat ubi princeps Ravene, puppe tutus,
Traxit agnetem creatam principe ex tuo rapinis;
Portus ad Muson erat; etiam sita es super fluento.
Plaude Zuminiana memorie celebri; disce libros;
20
Tunc leges tuis in annalibus habenas urbis arte.