60. ad Arsicum rus Campipetri
Diceris arsiceum
Rus quod atleta parat
Arsicus; hoc tua gens
Nomine semper ovat.
5
Quilibet instituens
Gaudet honore dato
Menibus impositis;
Tu patris illecebras
Villa novas hilares
10
Cantibus atque iocis;
Annua gesta canis
Roboris arsicei;
Plectra sepulcra viri
Tibia cornicines
15
Carmine magnificant.
Marmore sic titulus
Panditur usque patris:
Arsicus hoc tumulo
Magnus atleta iacet;
20
Si fuit armipotens
Viribus alta domans
Vincere non potuit
Robora mortis atrox.
Victus ab hac cecidit,
25
Qua perit omne genus.